[ULPIANUS libro primo de appellationibus. ] §49.1.1.prAppellandi usus quam sit frequens quamque necessarius, nemo est qui nesciat, quippe cum iniquitatem iudicantium uel imperitiam recorrigat: licet nonnumquam bene latas sententias in peius reformet, neque enim utique melius pronuntiat qui nouissimus sententiam laturus est.
[乌尔比安《上诉书》第一卷] 上诉的做法是多么频繁,又是多么必要,这是人人都知道的,因为它确实能纠正裁判者的不公或无知:尽管它有时也会将本属妥当的判决改得更糟,因为最后做出判决的人并不一定就能做出更好的判决。
§49.1.1.1Quaesitum est, an aduersus rescriptum principis prouocari possit, forte si praeses prouinciae uel quis alius consuluerit et ad consultationem eius fuerit rescriptum: est enim quaesitum, an appellandi ius supersit.
有人提出疑问:针对皇帝的谕答是否可以提起上诉? 例如,如果行省总督或其他什么人向皇帝请示,且针对其请示做出了谕答:因为问题在于,上诉权是否依然存在。
quid enim, si in consulendo mentitus est? de qua re extat rescriptum diui Pii πρὸς τὸ κοινὸν τῶν Θρᾳκῶν, quo ostenditur prouocari oportere.
因为,如果他在请示中说了谎,该怎么办? 关于此事,有神君皮乌斯给色雷斯人共同体的谕答存世,其中表明应当允许上诉。
uerba rescripti ita se habent: "Ἐὰν ἐπιστείλῃ τις ἡμῖν ἃ διὰ καὶ ἀντιγράψωμεν ἡμεῖς ὁτιοῦν, ὑπάρξει τοῖς βουλομένοις ἐπικαλεῖσθαι πρὸς τὴν ἀπόφασιν.
该谕答的字句如下:“如果有人向我们报告,而我们亦做出了任何回复,则对于那些希望针对该判决提起上诉的人,此权利依然存在。
εἰ γὰρ διδάξαιεν ἢ ψευδῶς ἢ οὐχ οὕτως ἔχειν τὰ ἐπεσταλμένα, οὐδὲν ὑφ' ἡμῶν εἶναι δόξῃ προδιεγνωσμένον, τῶν ὡς ἑτέρως ἔχουσιν τοῖς γραφεῖσιν ἀντεπεσταλκότων".
因为,如果他们能够证明报告的情况要么是虚假的,要么与事实不符,那么就不能认为我们已经预先做出了裁决,因为我们只是针对与事实不符的来信做出了答复。
§49.1.1.2Huic consequenter uidetur rescriptum a consultatione iudicis non esse appellandum, si quis forte interlocutus fuit principem se consultaturum, cum possit post rescriptum prouocare.
” 与此相一致,看来不应对法官的请示提起上诉,即使法官可能已经宣布他将请示皇帝,因为当事人在谕答做出之后仍可以提起上诉。
§49.1.1.3Si quis in appellatione errauerit, ut puta cum alium appellare deberet, alium appellauerit, uidendum, an error ei nihil offuit.
如果有人在提起上诉时犯了错误,例如,当他本应向上诉给某人时却上诉给了另一人,我们必须看一下,这种错误是否对他没有造成妨碍。
et si quidem, cum maiorem iudicem appellare deberet, ita errauit, ut minorem appellet, error ei nocebit: si uero maiorem iudicem prouocauit, error ei nihil oberit.
事实上,如果他本应向上级法官上诉,却因错误 &向低级法官上诉,这种错误就会对他有害;但如果他向上级法官上诉,这种错误就完全不会对他有害。
et ita multis constitutionibus continetur.
这已载于许多宪令中。
denique cum quidam iudicem ex rescripto principis a consulibus accepisset et praefectum urbi appellasset, errori eius subuentum est rescripto diuorum fratrum, cuius uerba haec sunt: 'Cum per errorem factum dicas, uti a iudice, quem ex rescripto nostro ab amplissimis consulibus acceperas, ad Iunium Rusticum amicum nostrum praefectum urbi prouocares, consules amplissimi perinde cognoscant, atque si ad ipsos facta esset prouocatio'.
例如,当某人根据皇帝的谕答从执政官那里获得了指定法官,并向城市长官提起上诉时,他的这一错误通过神君兄弟皇帝的谕答得到了救济,其文字如下:“既然你声称由于错误,对于你根据我们的谕答从最显赫的执政官那里获得的法官的判决,你向我们的朋友、城市长官尤尼乌斯·鲁斯提库斯提起了上诉,那么最显赫的执政官应当予以审理,犹如上诉是向他们自己提起的一样。
si quis ergo uel parem uel maiorem iudicem appellauerit, alium tamen pro alio, in ea causa est, ut error ei non noceat: sed si minorem, nocebit.
”因此,如果有人向同级或更高级的法官提起上诉,只是错把一人当作另一人,其情况是该错误不会损害他;但如果他向更低级的法官上诉,则会损害他。
§49.1.1.4Libelli qui dantur appellatorii ita sunt concipiendi, ut habeant scriptum et a quo dati sint, hoc est qui appellet, et aduersus quem et a qua sententia.
所提交的上诉状应按如此方式撰写,以使其书面载明由谁提交(即谁是上诉人)、针对谁提起,以及针对何种判决提起。