[CALLISTRATUS libro quinto de cognitionibus. ] §48.7.7.prCreditores si aduersus debitores suos agant, per iudicem id, quod deberi sibi putant, reposcere debent: alioquin si in rem debitoris sui intrauerint id nullo concedente, diuus Marcus decreuit ius crediti eos non habere.
[卡利斯特拉图斯,《特别审理集》第五卷] 债权人若对债务人提起诉讼,应当通过裁判官要求偿还他们认为债务人欠自己的债务:否则,如果他们在无人准许的情况下强占了其债务人的财产,神君马可裁定他们将丧失债权。
uerba decreti haec sunt. 'Optimum est, ut, si quas putas te habere petitiones, actionibus experiaris: interim ille in possessione debet morari, tu petitor es'.
该裁定的原文如下: “最妥当的是,如果你认为自己有任何请求权,应当通过诉讼来行使;在此期间,对方应当继续占有,而你是请求人。
et cum Marcianus diceret: 'uim nullam feci': Caesar dixit: 'tu uim putas esse solum, si homines uulnerentur? uis est et tunc, quotiens quis id, quod deberi sibi putat, non per iudicem reposcit.
” 当马尔基亚努斯说“我并未施加任何暴力”时,凯撒说: “你以为只有在有人受伤时才是暴力吗? 凡是有人不是通过裁判官来请求自己认为债务人欠他的债务时,这也构成暴力。
non puto autem nec uerecundiae nec dignitati nec pietati tuae conuenire quicquam non iure facere.
然而,我不认为不依法办事符合你的谦逊、体面或虔敬。
quisquis igitur probatus mihi fuerit rem ullam debitoris non ab ipso sibi traditam sine ullo iudice temere possidere, eumque sibi ius in eam rem dixisse, ius crediti non habebit'.
因此,无论是谁,只要向我证实,他在没有任何裁判官介入的情况下,擅自占有了债务人的任何财产(而非债务人本人交付给他的),且自行裁定了他对该财产的权利,他就将丧失债权。 ”