[PAPINIANUS libro primo de adulteris. ] §48.5.6.prInter liberas tantum personas adulterium stuprumue passas lex Iulia locum habet.
[巴比尼安,于《关于通奸》第一卷] 尤里亚法仅在遭受通奸或非法性交的自由人之间适用。
quod autem ad seruas pertinet, et legis Aquiliae actio facile tenebit et iniuriarum quoque competit nec erit deneganda praetoria quoque actio de seruo corrupto: nec propter plures actiones parcendum erit in huiusmodi crimine reo.
但至于女奴隶,阿奎利亚法之诉易于成立,侵害之诉亦属适用,且不应拒绝给予有关诱惑奴隶的裁判官之诉;在此类罪行中,亦不应因存在多项诉讼而宽免被告人。
§48.5.6.1Lex stuprum et adulterium promiscue et καταχρηστικώτερον appellat.
法律混杂且颇为转义地称呼非法性交与通奸。
sed proprie adulterium in nupta committitur, propter partum ex altero conceptum composito nomine: stuprum uero in uirginem uiduamue committitur, quod Graeci φθοράν appellant.
但严格来说,通奸是对已婚妇女犯下的,因由他人受孕的孩子而得此合成词名;而非法性交则是对处女或未亡人犯下的,希腊人称之为普托拉。
§48.5.6.2Filius familiae maritus ab eo, qui sui iuris est, in ea lege non separatur.
身为家子的丈夫,在该法中与自权人不予区分。
diuus quoque Hadrianus Rosiano Gemino rescripsit et inuito patre filium hac lege reum facere.
神圣哈德良亦曾给罗西亚努斯·格米努斯写下批答,即使违背父亲的意愿,儿子也可以根据本法将他人列为被告。
§48.5.6.3Maritus etsi duo reos ex alio crimine habeat, poterit iure uiri tertium accusare, quoniam ea causa non cedit in numerum ceterarum.
丈夫即使因其他罪行已拥有两名被告人,亦可凭丈夫之权起诉第三人,因为该案并不计入其他案件的数量之中。