[IDEM libro octauo disputationum. ] §48.5.4.prSi maritus praeuenerit accusareque instituerit, tempora non cedunt patri, quod accusationem instituere non potest, sic tamen, ut, quoad unus occupet, utrique tempora cedant, ubi uero maritus occupauit, residua tempora ei, qui occupare non potest, non cedant.
[同上,于《论辩》第八卷] 如果丈夫占得先机并开始起诉,时间便不再对父亲流逝,因为父亲无法开始起诉;然而应当这样理解:在其中一人占有起诉权之前,时间对双方共同流逝,但一旦丈夫占有了起诉权,剩余的时间便不再对无法占有起诉权的人流逝。
quod et in eo dici potest, qui ab adultero uel adultera coepit: nam aduersus eum, aduersus quem non coepit, desinunt ei tempora cedere.
这也同样适用于从通奸男或通奸女开始起诉的人:因为对于他未开始起诉的对方,时间便停止对他流逝。
haec in maritis et patribus dicta sunt.
这些是关于丈夫和父亲所说的话。
§48.5.4.1Extraneis autem, qui accusare possunt, accusandi facultas post maritum et patrem conceditur: nam post sexaginta dies quattuor menses extraneis dantur et ipsi utiles.
但对于可以起诉的局外人,起诉的权能是在丈夫和父亲之后被授予的:因为在六十日之后,四个月的时间被给予局外人,且这些也是有用日。
§48.5.4.2Si ante extraneus instituerit accusationem, an superuenienti marito permittatur accusatio, quaeritur.
如果局外人先前已经开始起诉,那么是否允许后来的丈夫进行起诉,便是一个需要探究的问题。
et magis arbitror hoc quoque casu maritum audiendum, si non neglegentia praeuentus est.
我更倾向于认为,在这种情况下,如果丈夫并非因疏忽而被占先,他的诉求也应当被听取。
et ideo et si accusatione instituta absoluta sit mulier extraneo accusante, tamen marito debet permitti restaurare accusationem, si idoneas causas allegare possit, quibus impeditus non instituit accusationem.
因此,即使在局外人起诉、诉讼开始后妇女被宣告无罪,但如果丈夫能够提出其因受阻碍而未开始起诉的合理理由,仍应当允许丈夫重新提起诉讼。