Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §48.5.39.pr-48.5.39.10

乱伦性通奸的处罚与杀妻丈夫的减刑

第 8213 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节论述了兼具乱伦与通奸罪行的法律处罚、因年龄或错误而免责的规定、丈夫杀死通奸妻子的减刑条款、释奴与保护人之间的法律关系,以及公职人员被控告时的推迟起诉程序。

[IDEM libro trigesimo sexto quaestionum. ] §48.5.39.prSi adulterium cum incesto committatur, ut puta cum priuigna nuru nouerca, mulier similiter quoque punietur: id enim remoto etiam adulterio eueniret.
[同上,《论问题》第三十六卷] 如果通奸与乱伦同时发生,例如与继女、儿媳或继母通奸,该妇女也将同样受到惩罚:因为即使排除通奸,这一结果也会发生。
§48.5.39.1Stuprum in sororis filiam si committatur, an adulterii poena sufficiat mari, considerandum est.
如果与姐妹的女儿发生奸淫,必须考虑对男子的通奸刑罚是否足够。
occurrit, quod hic duplex admissum est, quia multum interest, errore matrimonium illicite contrahatur an contumacia iuris et sanguinis contumelia concurrant.
脑海中浮现的是,这里犯下了双重罪行,因为因错误而非法缔结婚姻,还是藐视法律与对血缘的侮辱并存,这两者之间有很大区别。
§48.5.39.2Quare mulier tunc demum eam poenam, quam mares, sustinebit, cum incestum iure gentium prohibitum admiserit: nam si sola iuris nostri obseruatio interueniet, mulier ab incesti crimine erit excusata.
因此,只有当妇女犯下了万民法所禁止的乱伦罪时,她才会承受与男子相同的惩罚;因为如果仅涉及对我们自身法律的遵守,该妇女将被免除乱伦罪。
§48.5.39.3Nonnumquam tamen et in maribus incesti crimina, quamquam natura grauiora sunt, humanius quam adulterii tractari solent: si modo incestum per matrimonium illicitum contractum sit.
然而,尽管乱伦罪在性质上更为严重,但有时即使对男子,也通常比对通奸处理得更宽容:只要该乱伦是通过非法婚姻缔结的。
§48.5.39.4Fratres denique imperatores Claudiae crimen incesti propter aetatem remiserunt, sed distrahi coniunctionem illicitam iusserunt, cum alias adulterii crimen, quod pubertate delinquitur, non excusetur aetate.
最后,皇帝兄弟们因年龄原因免除了克劳迪娅的乱伦罪,但命令解除这一非法结合;而在其他情况下,在达到青春期后犯下的通奸罪是不能因年龄而免除的。
nam et mulieres in iure errantes incesti crimine non teneri supra dictum est, cum in adulterio commisso nullam habere possint excusationem.
因为正如上面所说,对法律有错误的妇女不承担乱伦罪的责任,而当通奸被犯下时,她们不可能有任何辩解。
§48.5.39.5Idem imperatores rescripserunt post diuortium, quod cum nouerca bona fide priuignus fecerit, non esse crimen admittendum incesti.
同批皇帝通过敕答回复,在继子与继母善意离婚后,不应认定犯有乱伦罪。
§48.5.39.6Idem Pollioni in haec uerba rescripserunt: 'Incestae nuptiae confirmari non solent: et ideo abstinenti tali matrimonio poenam praeteriti delicti, si nondum reus postulatus est, remittimus'.
同批皇帝以如下言词向波里奥回复称:“乱伦的婚姻通常不予确立;因此,对于放弃此类婚姻的人,如果他尚未被指控为被告,我们免除其过去罪行的惩罚。
§48.5.39.7Incestum autem, quod per illicitam matrimonii coniunctionem admittitur, excusari solet sexu uel aetate uel etiam puniendi correctione, quae bona fide interuenit, utique si error allegetur, et facilius, si nemo reum postulauit.
” 此外,通过非法婚姻结合而犯下的乱伦罪,通常会因性别、年龄或善意进行的刑罚修正而获得免除,特别是当提出错误主张时,而如果无人指控该被告,则更为容易。
§48.5.39.8Imperator Marcus Antoninus et Commodus filius rescripserunt: 'Si maritus uxorem in adulterio deprehensam impetu tractus doloris interfecerit, non utique legis Corneliae de sicariis poenam excipiet'.
皇帝马可·安东尼和他的儿子康茂德通过敕答回复:“如果丈夫因悲痛的冲动而杀死了当场捕获的通奸妻子,他确实不能免除《科尔内利乌斯刺杀法》的惩罚。
nam et diuus Pius in haec uerba rescripsit Apollonio: 'Ei, qui uxorem suam in adulterio deprehensam occidisse se non negat, ultimum supplicium remitti potest, cum sit difficillimum iustum dolorem temperare et quia plus fecerit, quam quia uindicare se non debuerit, puniendus sit.
”因为神圣的庇护也以如下言词给阿波罗尼奥斯回复道:“对于不否认自己杀死了当场捕获的通奸妻子的男子,可以免除极刑,因为要克制正当的悲痛是极其困难的,而且他应当受到惩罚是因为他做过头了,而不是因为他不应该为自己复仇。
sufficiet igitur, si humilis loci sit, in opus perpetuum eum tradi, si qui honestior, in insulam relegari'.
因此,如果他是卑微之人,将其判处终书身劳役便已足够;如果是较为高贵之人,将其流放到岛上便已足够。
§48.5.39.9Liberto patroni famam lacessere F(XYMOC) non facile conceditur: sed si iure mariti uelit adulterii accusare, permittendum est, quomodo si atrocem iniuriam passus esset.
” 释奴不易被允许伤害其保护人的名声 F(XYMOC);但如果他想以丈夫的权利起诉通奸,则必须予以准许,就像他遭受了残暴的侵害一样。
certe si patronum, qui sit ex eo numero, qui deprehensus ab alio interfici potest, in adulterio uxoris deprehenderit, deliberandum est, an impune possit occidere.
当然,如果他在妻子的通奸现场捕获了其保护人——而该保护人属于被他人捕获时可以被杀死的那类人——则必须考虑他是否可以免受惩罚地杀死他。
quod durum nobis esse uidetur: nam cuius famae, multo magis uitae parcendum est.
这在我们看来是残酷的:因为既然必须爱惜其名声,就更应该爱惜其生命。
§48.5.39.10Si quis in honore ministerioue publico sit, reus quidem postulatur, sed differtur eius accusatio et cautionem iudicio sistendi causa promittit in finem honoris.
如果有人担任公职或从事公服务,他确实会被起诉为被告,但对其指控会被推迟,他将承诺提供保证,以便在公职结束时出庭。
et hoc ita Tiberius Caesar rescripsit.
提贝里乌斯·凯撒对此作出了如是敕答。

词汇与语法注释

  1. §48.5.39.prremoto etiam adulterio — 夺格绝对结构(remoto ... adulterio),包含一个假设条件(“即使排除通奸”),与主句中的虚拟式未完成过去时 `eueniret` 相呼应。
  2. §48.5.39.1multum interest — 无人称动词 `interest` 以 `an` 引导的抉择性间接疑问从句作为主语,从句动词采用虚拟式现在时(`contrahatur`,`concurrant`)。
  3. §48.5.39.8non utique... poenam excipiet — 此处的 `excipere` 意为“(从处罚中)免除或排除”。与 `non utique`(并非当然)连用,表示丈夫并不能当然地免除《科尔内利乌斯刺杀法》的惩罚。
  4. §48.5.39.9cuius famae, multo magis uitae parcendum est — 动名形动词的无人称被动结构,其中 `parcere`(爱惜、保护)支配与格(`famae`,`uitae`)。指代保护人的关系代词属格 `cuius` 修饰这两个名词。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §48.5.39.pr-48.5.39.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:48.5.39.pr-48.5.39.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。