[MARCIANUS libro primo de publicis iudiciis. ] §48.5.34.prSi quis adulterium a seruo suo commissum dicat in eam, quam uxorem habuit, diuus Pius rescripsit accusare potius mulierem eum debere, quam in praeiudicium eius seruum suum torquere.
[马尔基亚努斯《论公诉》第一卷] 如果有人主张自己的奴隶与曾经作为其妻子的人犯有奸通罪,神君庇护曾下达敕答,认为其应当起诉该妇女,而不是为了对她造成不利预断而拷问自己的奴隶。
§48.5.34.1Si quis adulterum non dimiserit, sed retinuerit, forsan filium in nouerca uel etiam libertum uel seruum in uxore, ex sententia legis tenetur, quamuis uerbis non continetur.
如果有人没有辞退而是留用了奸通者——这也许是继母面前的儿子,或是妻子面前的获释奴及奴隶——根据法律的精神他应受追究,尽管从字面上看并不包含他。
quae autem retinetur, punitur.
而那个被留用的妇女则要受到处罚。
sed si dimissam reduxerit, uerbis non tenetur: sed tamen dicendum est, ut teneatur, ne fraus fiat.
但是,如果他重新接回已被休掉的妇女,字面上他不受追究;然而应当认为,为了防止规避法律,他仍应受到追究。
§48.5.34.2Si uxor ex adulterio uiri praemium acceperit, lege Iulia quasi adultera tenetur.
如果妻子因丈夫的奸通而获取报酬,根据《尤里乌斯法》,她将作为奸通者受到追究。