[IDEM libro tertio de adulteriis. ] §48.5.28.prSi postulauerit accusator, ut quaestio habeatur de seruo adulterii accusato, siue uoluit ipse interesse siue noluit, iubent iudices eum seruum aestimari, et ubi aestimauerint, tantam pecuniam et alterum tantum eum, qui nomen eius serui detulerit, ei ad quem ea res pertinet dare iubebunt.
如果起诉人请求对被控通奸罪的奴隶进行拷问审问,无论他本人是否希望在场,裁判官都应当下令对该奴隶进行估价,并且在估价后,他们将命令控告该奴隶姓名的人,向与该事件有利害关系的人支付双倍的金额。
§48.5.28.1Sed dispiciamus, cui ista poena praestanda sit, quia lex eum nominauit 'ad quem ea res pertinebit'.
但让我们探讨一下,这笔赔偿应当向谁支付,因为法律指明是“与该事件将有利害关系的人”。
igitur bonae fidei emptorem, quamuis ab eo emerit qui dominus non est, recte dicemus eum esse, ad quem ea res pertinet.
因此,我们将正确地判定,善意买受人,即使他是从非所有权人处购买的,也是与该事件有利害关系的人。
§48.5.28.2Eum quoque, qui pignori accepit, magis admittimus in eadem causa esse, scilicet quia intererat eius quaestionem non haberi.
我们也更倾向于承认,接受质押的人也处于同样的法律地位,显然是因为进行审问不符合他的利益。
§48.5.28.3Sed et si usus fructus in seruo alienus sit, inter dominum et fructuarium diuidi debet aestimatio.
同样,如果奴隶的用益权属于他人,估价金额应当在所有权人与用益权人之间分配。
§48.5.28.4Et si communis plurium seruus erit, utique inter eos quoque erit aestimatio diuidenda.
并且,如果奴隶是数人的共有物,估价金额当然也应当在他们之间进行分配。
§48.5.28.5Si liber homo, dum seruus existimatur, tortus sit, quia et ipse condicionem suam ignorat: magis admittit Caecilius actionem utilem ipsi dandam aduersus eum, qui per calumniam appetit, ne impunita sit calumnia eius ob hoc, quod liberum hominem quasi seruum deduxit in quaestionem.
如果一个自由人在被视为奴隶期间被拷问,因为他自己也对其身份一无所知:凯基利乌斯更倾向于承认,应当赋予他本人针对通过恶意控告企图陷害他的人提起有用诉权,以免由于他将自由人当作奴隶带去审问这一行为,使该人的恶意控告免受惩罚。
H §48.5.28.6aberi quaestionem lex iubet de seruis ancillisque eius, de quo uel de qua quaereretur, parentisue utriusque eorum, si ea mancipia ad usum ei a parentibus data sint.
H 法律命令,对被调查的男人或女人的奴隶,或者他们父母双方的奴隶(如果这些奴隶是父母给其使用的)进行审问。
diuus autem Hadrianus Cornelio Latiniano rescripsit et de exteris seruis quaestionem haberi.
然而,神君哈德良给科尔内利乌斯·拉蒂尼亚努斯写了敕答,判定对第三人的奴隶也可以进行审问。
§48.5.28.7Quaestioni interesse iubentur reus reaue et patroni eorum et qui crimen detulerit, interrogandique facultas datur patronis.
被害人或被告人、他们的辩护人以及提起控告的人被命令在审问时到场,并赋予辩护人质询的权力。
§48.5.28.8De eo quoque seruo, in quo usum fructum reus habuit, magis est, ut quaestio haberi possit: licet enim seruus eius non fuerit, in seruitute tamen fuisse uidetur: nec tam proprietatis causa ad quaestionem quam ministerii pertinet.
对于被告人拥有用益权的奴隶,同样更倾向于认为可以对其进行审问:因为即使他不是被告人的奴隶,但他仍被视为处于奴役状态,而且审问与其说是因为所有权的关系,不如说是因为役务的关系。
§48.5.28.9Ergo et si bona fide seruiat reo seruus alienus, admittet quis interrogari eum per quaestionem posse.
因此,即使他人的奴隶善意地为被告人服务,人们也会承认可以通过审问对其进行质询。
§48.5.28.10Sed et si seruus sit, cui fideicommissa libertas debetur uel statuta speratur, torqueri eum posse magis est.
而且,即使是负有信托遗赠自由义务的奴隶,或者有望获得法定自由的奴隶,也更倾向于认为可以对其进行拷问。
§48.5.28.11Iubet lex eos homines, de quibus quaestio ita habita est, publicos esse: proinde in communi partem publicamus: in proprio, cuius usus fructus alienus est, nudam proprietatem: in quo tantum usum fructum habuit reus, magis est, ut perceptio usus fructus ad publicum incipiat pertinere: alienum seruum utique non publicabimus.
法律命令,以这种方式被审问的人收归公有:因此,对于共有奴隶,我们将属于被告人的份额收归公有;对于用益权属于他人的自用奴隶,将裸体所有权收归公有;对于被告人仅拥有用益权的奴隶,更倾向于认为其用益权的收取开始归于公家;他人的奴隶当然不予收归公有。
ratio autem publicandorum seruorum ea est, ut sine ullo metu uerum dicant et ne, dum timeant se in reorum potestatem regressuros, obdurent in quaestione.
而将奴隶收归公有的理由是,为了让他们毫无畏惧地吐露真言,免得他们因为害怕回到被告人的支配之下,而在审问中坚持不开口。
§48.5.28.12Non tamen prius publicantur, quam quaestio de illis habita fuerit.
然而,在对他们进行审问之前,他们不会被收归公有。
§48.5.28.13Sed et si negauerint, nihilo minus publicantur: ratio enim adhuc eadem est, ne, dum hi sperant se in potestatem dominorum reuersuros si negauerint, spe meriti collocandi in mendacio perseuerent.
即使他们予以否认,也同样要收归公有:因为理由依然相同,免得他们由于期望在否认后回到主人的支配之下,出于邀功的指望而坚持说谎。
§48.5.28.14Sed et serui accusatoris, si de his quaestio habita sit, publicantur: eius enim serui ne mentiantur, merito a dominio eius recedunt.
同样,起诉人的奴隶,如果对他们进行了审问,也要收归公有:因为为了使他的奴隶不说谎,他们理所当然地脱离他的所有权。
extranei uero non habent cui gratificentur.
而第三者的奴隶则没有可以讨好的对象。
§48.5.28.15Si reus uel rea absoluti fuerint, aestimari per iudices lex damnum uoluit, siue mortui fuerint, quantae pecuniae ante quaestionem fuerint, siue uiuent, quantae pecuniae in his damnum datum fuerit factumue esset.
如果男被告或女被告被宣告无罪,法律希望由裁判官对损失进行估算:如果奴隶已经死亡,则按审问前其价值几何;如果奴隶仍生存,则按给他们造成或产生的金钱损失几何进行估算。
§48.5.28.16Notandum est, quod capite quidem nono cauetur, si seruus adulterii accusetur et accusator quaestionem in eo haberi uelit, duplum pretium domino praestari lex iubet, at hic simplum.
需要注意的是,虽然在第九章中规定,如果奴隶被控通奸,且起诉人希望对其进行审问,法律命令向所有权人支付双倍的价格,但在此处仅为单倍。