[ULPIANUS libro secundo ad legem Iuliam de adulteris.
[乌尔比安,于《尤里乌斯通奸法》第二卷。
] §48.5.26.prCapite quinto legis Iuliae ita cauetur, ut uiro adulterum in uxore sua deprehensum, quem aut nolit aut non liceat occidere, retinere horas diurnas nocturnasque continuas non plus quam uiginti testandae eius rei causa sine fraude sua iure liceat.
] 在《尤里乌斯通奸法》第五章中如此规定:允许丈夫依法且免受惩罚地拘留其在其妻子处捕获的、其不想杀害或不被允许杀害的通奸者,连续不超过二十个昼夜小时,以作为证实该事的证据。
§48.5.26.1Ego arbitror etiam in patre id seruandum, quod in marito expressum est.
我认为,对于丈夫明确规定的这一规则,也应当适用于父亲。
Sed §48.5.26.2si non in domo sua deprehenderit maritus, poterit retinere.
但是,如果丈夫不是在自己家中捕获通奸者,他仍将能够予以拘留。
§48.5.26.3Sed semel remissus adulter reduci non potest.
然而,一旦被释放,通奸者就不能再被带回。
§48.5.26.4Quid ergo si euaserit, an reductus custodiri uiginti horis possit? et putem hic magis dicendum reductum retineri posse, testandae rei gratia.
那么,如果他逃跑了,被带回后能否被拘留二十小时? 我认为,在这里更应当说,为了证实该事,被带回的人是可以被拘留的。
§48.5.26.5Quod adicitur 'testandae eius rei gratia', ad hoc pertinet, ut testes inducat testimonio futuros accusatori deprehensum reum in adulterio.
关于附加的“以作为证实该事的证据”这一文句,其旨在使丈夫引入那些将为起诉人作证、证明被告在通奸中被捕获的证人。