[MACER libro primo publicorum.
[马塞尔,于《公法》第一卷。
] §48.5.25.prMarito quoque adulterum uxoris suae occidere permittitur, sed non quemlibet, ut patri: nam hac lege cauetur, ut liceat uiro deprehensum domi suae (non etiam soceri) in adulterio uxoris occidere eum, qui leno fuerit quiue artem ludicram ante fecerit in scaenam saltandi cantandiue causa prodierit iudicioue publico damnatus neque in integrum restitutus erit, quiue libertus eius mariti uxorisue, patris matris, filii filiae utrius eorum fuerit (nec interest, proprius cuius eorum an cum alio communis fuerit) quiue seruus erit.
] 丈夫也被允许杀害其妻子的通奸者,但不能像父亲那样杀害任何人;因为本法规定,允许丈夫在其自己家中(不包括岳父家)捕获并杀害以下在其妻子的通奸行为中的人:曾为皮条客者,或曾从事演艺职业、为舞蹈或唱歌而登上舞台者,或在公诉审判中被判有罪且未恢复原状者,或者是该丈夫或妻子,或他们任何一方的父亲、母亲、儿子、女儿的获释奴(无论该人是他们中某人独有还是与他人共有),或者是奴隶。
§48.5.25.1Et praecipitur, ut is maritus, qui horum quem occiderit, uxorem sine mora dimittat.
且规定,杀害上述任何人之一的丈夫,必须毫不延迟地与妻子离婚。
§48.5.25.2Ceterum sui iuris an filius familias sit maritus, nihil interesse a plerisque dictum est.
此外,多数人认为,丈夫是自立人还是家子,并无任何区别。
§48.5.25.3Illud in utroque ex sententia legis quaeritur, an patri magistratum occidere liceat? item si filia ignominiosa sit aut uxor contra leges nupta, an id ius nihilo minus pater maritusue habeat? et quid, si pater maritusue leno uel aliqua ignominia notatus est? et rectius dicetur eos ius occidendi habere, qui iure patris maritiue accusare possunt.
依据法律的本意,就这两种情况提出以下疑问:父亲是否被允许杀害公职人员? 同样地,如果女儿名誉扫地,或妻子是违反法律娶回的,父亲或丈夫是否仍享有该权利? 又如果父亲或丈夫本人是皮条客或带有某种不名誉的烙印,情况又如何? 较为正确的说法是,那些拥有以父亲或丈夫身份进行指控之权利的人,才享有杀害的权利。