[IDEM libro octauo disputationum. ] §48.5.2.prEx lege Iulia seruatur, ut, cui necesse est ab adultero incipere, quia mulier ante denuntiationem nupsit, non alias ad mulierem possit peruenire, nisi reum peregerit.
[同上,于《论辩集》第八卷] 根据《尤里乌斯法》,凡因该妇女在告发前已再婚而不得不先起诉通奸者的人,除非已对该被告起诉完毕,否则不得对该妇女提起诉讼。
peregisse autem non alias quis uidetur, nisi et condemnauerit.
此外,只有在同时使被告被判有罪的情况下,才被视为起诉完毕。
§48.5.2.1Marito iure mariti accusanti illa praescriptio obicitur, si legem prodidisse dicatur ob hoc, quod adgressus accusationem adulterii destitit.
对于凭丈夫的权利提起诉讼的丈夫,如果指控他因着手进行通奸起诉后又放弃而背叛了法律,则可以向其提出那一抗辩。
§48.5.2.2Lenocinii quidem crimen lege Iulia de adulteris praescriptum est, cum sit in eum maritum poena statuta, qui de adulterio uxoris suae quid ceperit, item in eum, qui in adulterio deprehensam retinuerit.
事实上,纵容配偶通奸罪在关于通奸的《尤里乌斯法》中有所规定,因为该法对那些因妻子通奸而收受财物的丈夫,以及对将通奸被当场抓获的妻子继续留用的丈夫,规定了处罚。
§48.5.2.3Ceterum qui patitur uxorem suam delinquere matrimoniumque suum contemnit quique contaminationi non indignatur, poena adulterum non infligitur.
然而,对于放任妻子犯错、轻视自己的婚姻且对被玷污不感到愤慨的人,并不对其科处通奸者的刑罚。
§48.5.2.4Qui hoc dicit lenocinio mariti se fecisse, releuare quidem uult crimen suum, sed non est huiusmodi compensatio admissa.
凡声称自己是因为丈夫的纵容而做出此举的人,虽意在减轻自己的罪行,但此类抵消是不被允许的。
ideo si maritum uelit reus adulterii lenocinii reum facere, semel delatus non audietur.
因此,如果通奸案的被告想要控告丈夫犯有纵容配偶通奸罪,一旦他自己已被起诉,其控告将不予受理。
§48.5.2.5Si publico iudicio maritus uxorem ream faciat, an lenocinii allegatio repellat maritum ab accusatione? et putem non repellere: lenocinium igitur mariti ipsum onerat, non mulierem excusat.
如果丈夫在公诉中起诉妻子,纵容配偶通奸的指控是否会排除丈夫的起诉资格? 我认为不会排除:因此,丈夫的纵容惩罚了他自己,但并不能免除妻子的罪责。
§48.5.2.6Unde quaeri potest, an is, qui de adulterio cognoscit, statuere in maritum ob lenocinium possit? et puto posse.
由此可以提出疑问:审理通奸案的法官是否可以因丈夫的纵容行为而对其做出判决? 我认为可以。
nam Claudius Gorgus uir clarissimus uxorem accusans cum detectus est uxorem in adulterio deprehensam retinuisse, et sine accusatore lenocinio damnatus est a diuo Seuero.
因为明达之士克劳狄·戈尔古斯在起诉其妻子时,被发现他继续留用了被当场抓获通奸的妻子,于是在没有起诉人的情况下,被神圣的塞维鲁判处犯有纵容配偶通奸罪。
§48.5.2.7Extraneus autem nequaquam lenocinium obiciens, posteaquam reus factus est, se releuabit, nec maritum poenae subiciet.
然而,外人在自己被起诉之后提出纵容配偶通奸的抗辩,绝不能减轻自己的罪责,也不能使丈夫受到惩罚。
§48.5.2.8Si simul ad accusationem ueniant maritus et pater mulieris, quem praeferri oporteat, quaeritur.
如果丈夫和该妇女的父亲同时提起起诉,应当优先考虑谁,这是一个问题。
et magis est, ut maritus praeferatur: nam et propensiore ira et maiore dolore executurum eum accusationem credendum est, in tantum, ut et si pater praeuenerit et libellos inscriptionum deposuerit, marito non neglegente nec retardante, sed accusationem parante et probationibus instituente atque muniente, ut facilius iudicantibus de adulterio probetur, idem erit dicendum.
更为合理的意见是丈夫应当被优先考虑:因为人们相信,他会以更强烈的愤怒和更大的痛苦来推动起诉,以至于即使父亲抢先一步并提交了起诉书,只要丈夫没有疏忽或拖延,而是正在准备起诉,并收集和巩固证据,以便向法官更轻易地证明通奸行为,也应当得出同样的结论。
§48.5.2.9Sed et quotiens alii, qui post maritum et patrem accusare possunt, ad accusandum prosiliunt, lege expressum est, ut is, cuius de ea re notio est, de iusto accusatore constituat.
而且,每当在丈夫和父亲之后有权起诉的其他起诉人争相提起诉讼时,法律明文规定,对此事有审理权的人应当裁定谁是正当的起诉人。