[IDEM libro secundo ad legem Iuliam de adulteriis.
[同上,于《茱莉亚通奸法注释》第二卷。
] §48.5.18.prDenuntiasse qualiter accipiamus, utrum ad iudicem an uero simpliciter? ego, etsi non denuntiauit ad iudicem, sufficere credo, si adulterii se acturum denuntiauerit.
] 我们应当如何理解“已发出警告”? 是指在裁判官面前,还是仅仅指简单地告知? 我认为,即使他没有在裁判官面前进行警告,但如果他已经警告过他将提起通奸起诉,这就足够了。
§48.5.18.1Quid ergo, si non quidem denuntiauit, uerum libellos accusatorios dedit, antequam nuberet, eaque, cum id cognouisset, nupsit, uel ignorans? puto non uideri ei denuntiatum: idcirco non posse accusatorem ab ea incipere.
那么,如果他确实没有进行警告,但在她结婚之前提交了起诉书,而她在获知此事后结了婚,或者她对此一无所知呢? 我认为,这不能被视为已对她进行了警告:因此,起诉人不能先从她开始。
§48.5.18.2Quid ergo, si tantum denuntiauit, ne nuberet, sed non addidit, quare, num recte nupsisse uideatur? sed melius est illud sequi, ut eius denuntiatio uideatur electionem accusatori reseruare, qui crimen denuntiauit.
那么,如果他仅仅警告她不要结婚,但没有说明原因,她是否会被视为合法结婚? 但更好的做法是遵循以下观点:他的警告应当被视为为警告了该罪行的起诉人保留了选择权。
omnino igitur si fecit adulterii criminis commemorationem in denuntiatione, etsi iudicem non monstrauit, magis putamus mulierem, quasi denuntiationem praecesserit, posse accusari.
因此,总而言之,如果他在警告中提及了通奸罪名,即使他没有指明裁判官,我们更倾向于认为,该妇女可以被起诉,就好像已经事先进行了警告一样。
§48.5.18.3Quid tamen si specialiter, cum quo adulterium fecerit, denuntiationi complexus est, mox uelit eam ex alterius persona accusare? magis est, ut non debeat audiri: neque enim crimen quod denuntiauit obicit.
但是,如果他在警告中特别指明了与她通奸的人,随后又想就另一个人的关系来起诉她,那该怎么办? 更合理的是,他的诉求不应当被受理:因为他并没有指控他之前所警告的那个罪行。
§48.5.18.4Sed et si per procuratorem denuntiauerit, puto posse eum accusationem si uelit instituere sufficereque procuratoris denuntiationem.
但是,即使他是通过代理人发出警告的,我认为如果他愿意,他也可以提起诉讼,并且代理人的警告是足够的。
§48.5.18.5Ergo et si per actores denuntiauerit, id est seruum dominus denuntiauerit, rata erit denuntiatio.
因此,即使他是通过事务管理人进行警告,即主人通过奴隶进行警告,该警告也是有效的。
§48.5.18.6Quaeritur, an alius adulteram, alius adulterum postulare possit, ut, quamuis ab eodem ambo simul postulari non possint, a diuersis tamen singuli possint.
问题在于,是否可以由一个人起诉通奸的妇女,而由另一个人起诉通奸的男子,即,尽管不能由同一个人同时起诉双方,但能否由不同的人分别起诉他们?
sed non ab re est hoc probare diuersos accusatores admitti posse, dum, si ante denuntiationem nupserit, prior mulier accusari non possit.
但是,承认可以准许不同的起诉人并不是没有道理的,条件是,如果她在受到警告之前已经结婚,则不能先起诉该妇女。
exspectabit igitur mulier sententiam de adultero latam: si absolutus fuerit, mulier per eum uincet nec ultra accusari potest: si condemnatus fuerit, mulier non est condemnata, sed aget causam suam, ¹fortassis et optinere uel gratia uel iustitia uel legis auxilio possit.
因此,该妇女将等待对通奸男子作出的判决:如果他被宣告无罪,该妇女将通过他而获胜,不能再被起诉;如果他被判有罪,该妇女并未因此被判有罪,而是将进行自己的申辩,并且或许能凭借恩典、正义或法律的援助获得胜诉。
quid enim, si adulter inimicitiis oppressus est uel falsis argumentis testibusque subornatis apud praesidem grauatus, qui aut noluit aut non potuit prouocare, mulier uero iudicem religiosum sortita pudicitiam suam defendet?
因为,如果通奸男子因私仇而被击垮,或者在省督面前被虚假论据和买通的证人指控,而他要么不想上诉,要么无法上诉,而该妇女却抽签得到了一个恪尽职守的法官并捍卫了自己的贞洁,那又会怎样呢?
§48.5.18.7Sed si antequam condemnetur
但是,如果在被判有罪之前