Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §48.5.16.pr-48.5.16.9

公职及因公不在时的通奸指控权与期限计算

第 8190 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节详细探讨了在特定情况下提起通奸指控的规则,例如丈夫担任公职、因公事务不在场或起诉人未成年等情况,并解释了起诉期限的计算、抗辩的提出以及告发程序。

[ULPIANUS libro secundo de adulteriis.
[乌尔比安,于《论通奸》第二卷。
] §48.5.16.prSi maritus sit in magistratu, potest praeueniri a patre: atquin non oportet.
] 如果丈夫在任公职,他可能会被父亲占得先机;但这并不妥当。
et putat Pomponius debere dici, quoad maritus magistratum gerit, patris quoque accusationem impediendam, ne praeripiatur marito ius, quod cum eo aequale habet: igitur non cedent sexaginta dies patri, cum accusare non potest.
庞波尼乌斯认为应当说明的是,只要丈夫在任公职,父亲的起诉也应当被阻碍,以免丈夫被剥夺他与父亲同等拥有的权利。 因此,当父亲无法起诉时,六十日的时间不为父亲而流逝。
§48.5.16.1Legis Iuliae de adulteriis capite septimo ita cauetur: 'ne quis inter reos referat eum, qui tum sine detrectatione rei publicae causa aberit': neque enim aequum uisum est absentem rei publicae causa inter reos referri, dum rei publicae operatur.
《儒略通奸法》第七章如此规定:“任何人不得将当时因公事务在外且无逃避行为之人列入被告之列”;因为,当其为国家效力时,将因公事务在外之人列入被告,似乎是不公正的。
§48.5.16.2Necessario adicitur 'sine detrectatione': ceterum si quis euitandi criminis id egit, ut rei publicae causa abesset, nihil illi commentum hoc proficiat.
“无逃避行为”是必须加上去的;否则,如果有人为了规避罪责而设法因公事务在外,则这一借口对他毫无益处。
§48.5.16.3Quod si quis praesens sit, uice tamen absentis habetur (ut puta qui in uigilibus uel urbanis castris militat), dicendum est deferri hunc posse: neque enim laborare habet, ut se repraesentet.
但是,如果有人虽然在场,却被视为不在场者(例如在夜巡队或城市卫队中服兵役的人),应当说此人可以被告发;因为他无需为出庭而费神。
§48.5.16.4Et generaliter dicendum est eorum demum absentiam excusatam esse, qui in alia prouincia rei publicae causa absunt, quam in ea in qua deferuntur.
并且,一般而言应当说明的是,只有那些因公事务在他们被告发时所在省份之外的他省逗留之人的缺席,才属于免责。
proinde si quis in prouincia, in qua agit, adulterium commiserit, accusari poterit, nisi sit ea persona, quae ad praesidis cognitionem non pertinet.
因此,如果有人在其活动所在的省份犯下通奸罪,则他可以被指控,除非他是属于不归省督管辖的人。
§48.5.16.5Si negauerint se pater et maritus accusaturos intra diem sexagensimum, an statim incipiant tempora extraneo cedere? et primus Pomponius putat admitti ad accusationem extraneum posse statim atque isti negauerint.
如果父亲和丈夫表明他们不会在第六十日之内提起指控,那么对局外人而言的时间是否立即开始流逝? 首先,庞波尼乌斯认为,一旦这些人拒绝指控,局外人就可以立即被准许提起指控。
cui adsentiendum puto: fortius enim dicitur eum, qui se negauerit acturum, postea non audiendum.
我认为应当赞同这一观点:因为更有说服力的说法是,凡已表明自己不提起诉讼的人,此后不应再被听取。
§48.5.16.6Lex Iulia de adulteriis specialiter quosdam adulterii accusare prohibet, ut minorem annis uiginti quinque: nec enim uisus est idoneus accusator, qui nondum robustae aetatis est.
《儒略通奸法》特别禁止某些人指控通奸,例如未满二十五岁的人;因为尚未达到成熟年龄的人,似乎不适合担任起诉人。
quod ita uerum est, si non matrimonii sui iniuriam exequatur: ceterum si suum matrimonium uindicare uelit, quamuis iure extranei ad accusationem ueniat, tamen audietur: nec enim ulla praescriptio obicitur suam iniuriam uindicanti.
只有在不是追究其自身婚姻受侵害的情况下,这才是正确的;但如果他想维护自己的婚姻,即使他是以局外人的权利来提起指控,他仍将被听取;因为对于维护自身受侵害利益的人,不适用任何抗辩限制。
sane si iuuenali facilitate ductus uel etiam feruore aetatis accensus ad accusationem prosilit, accusanti ei non facile calumniae poena irrogabitur.
当然,如果他是受青年人的轻率所驱使,甚至是被年轻气盛所点燃而仓促提起指控,在起诉时,诬告罪的刑罚不会轻易课加于他。
minorem uiginti quinque annis etiam eum accipimus, qui uicensimum quintum annum aetatis agit.
对于未满二十五岁的人,我们也包括那些正处于其年龄的第二十五个年头的人。
§48.5.16.7Praescriptiones, quae obici solent accusantibus adulterii, ante solent tractari, quam quis inter reos recipiatur: ceterum posteaquam semel receptus est, non potest praescriptionem obicere.
通常针对通奸指控者提出的抗辩,通常在某人被正式列入被告名册之前予以审理;但是,一旦他被正式列入,他就不能再提出抗辩。
§48.5.16.8Si in uiduitate mulier perseuerat, in accusatoris est arbitrio, a quo uelit incipere, utrum ab adultero an ab adultera.
如果该妇女保持守寡状态,则起诉人可以自行决定他想先从谁开始,是先从奸夫还是先从奸妇。
§48.5.16.9Si quis et adulterum et adulteram simul detulit, nihil agit poteritque, quasi neutrum detulerit, rursus a quo uelit initium facere, quia nihil agit prima delatione.
如果有人同时告发了奸夫和奸妇,则其行为无效,且他可以如同未曾告发过任何一方一样,再次选择想从哪一方开始,因为首次告发没有产生任何效力。

词汇与语法注释

  1. §48.5.16.prpatris quoque accusationem impediendam — 此句为依附于动词短语 debere dici 的 “对格加不定式” 结构(间接引语),其中动形容词(以 -ndus 结尾)省略了 be 动词 esse(即 patris quoque accusationem impediendam esse)。它表达了义务或必要性:“父亲的起诉也应当被阻碍”。
  2. §48.5.16.4eorum demum absentiam excusatam esse, qui in alia prouincia rei publicae causa absunt, quam in ea in qua deferuntur — 整个句子的骨架是 dicendum est eorum demum absentiam excusatam esse(应当说只有那些人的不在场才属于免责),后面跟着以 eorum 为先行词的关系从句 qui...。在此从句中,in alia prouincia 与后面的 quam 引导的成分(in ea [prouincia] in qua deferuntur)构成比较关系(“在与其被告发时所在省份不同的省份”)。副词 demum(只有、仅仅)起到了加强限制 eorum 的作用。
  3. §48.5.16.6qui uicensimum quintum annum aetatis agit — 字面意思是“正在度过其年龄的第二十五个年头的人”,指实际年龄满24岁但尚未满25岁的人(即通往25岁的最后一年内)。在罗马法中,此句说明即使是这种尚未满25岁的人,也被包含在“未满二十五岁”(minor uiginti quinque annis)的范畴内。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §48.5.16.pr-48.5.16.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:48.5.16.pr-48.5.16.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。