[IDEM libro secundo de adulteriis. ]
[同前作者,于《论通奸》第二卷。
§48.5.14.prSi uxor non fuerit in adulterio, concubina tamen fuit, iure quidem mariti accusare eam non poterit, quae uxor non fuit, iure tamen extranei accusationem instituere non prohibebitur, si modo ea sit, quae in concubinatum se dando matronae nomen non amisit, ut puta quae patroni concubina fuit.
] 如果在发生通奸时该女子不是妻子,而只是康库宾娜,那么确实不能以丈夫的权利起诉她,因为她不是妻子;然而,并不禁止以第三者的权利提起诉讼,只要她是那种通过委身于康库宾娜地位而未丧失罗马已婚妇女之名的人,例如作为其庇护人康库宾娜的女子。
§48.5.14.1Plane siue iusta uxor fuit siue iniusta, accusationem instituere uir poterit: nam et Sextus Caecilius ait, haec lex ad omnia matrimonia pertinet, et illud Homericum adfert: nec enim soli, inquit, Atridae uxores suas amant.
显然,无论她是合法妻子还是非合法妻子,丈夫都能够提起诉讼:因为塞克斯图斯·凯基利乌斯也说,该法适用于所有的婚姻,并引用了荷马的那句诗:“因为”,他说,“并非只有阿特雷斯之子们才爱自己的妻子。
οὐ μόνοι φιλέους' ἀλόχους μερόπων ἀνθρώπων Ἀτρεῖδαι. §48.5.14.2Sed et in ea uxore potest maritus adulterium uindicare, quae uolgaris fuerit, quamuis, si uidua esset, impune in ea stuprum committeretur.
” οὐ μόνοι φιλέους' ἀλόχους μερόπων ἀνθρώπων Ἀτρεῖδαι. 但是,丈夫也可以对那类行为放荡的妻子追究通奸罪,尽管如果她是寡妇,与她发生非法性关系并不会受到处罚。
§48.5.14.3Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt etiam in sponsa hoc idem uindicandum, quia neque matrimonium qualecumque nec spem matrimonii uiolare permittitur.
神圣的塞维鲁和安东尼努斯通过批复答复道,对于未婚妻也应当同样追究,因为无论何种婚姻,乃至对婚姻的期望,都是不容侵犯的。
§48.5.14.4Sed et si ea sit mulier, cum qua incestum commissum est, uel ea, quae, quamuis uxoris animo haberetur, uxor tamen esse non potest, dicendum est iure mariti accusare eam non posse, iure extranei posse.
但是,即使是与之发生乱伦的妇女,或者是虽然怀着对待妻子的意图对待、但实际上不能成为妻子的妇女,也应当认为不能以丈夫的权利起诉她,但可以以第三者的权利起诉。
§48.5.14.5Iudex adulterii ante oculos habere debet et inquirere, an maritus pudice uiuens mulieri quoque bonos mores colendi auctor fuerit: periniquum enim uidetur esse, ut pudicitiam uir ab uxore exigat, quam ipse non exhibeat: quae res potest et uirum damnare, non rem ob compensationem mutui criminis inter utrosque communicare.
审理通奸案的法官应当牢记并查明,过着贞洁生活的丈夫自己是否也为妻子树立了培养良好操守的典范:因为,丈夫自己不表现出贞洁,却要求妻子保持贞洁,这似乎是极其不公的;这一事实也可以使丈夫自己被判有罪,而不能由于双方罪责的抵消而使事情在两人之间共有。
§48.5.14.6Si quis uxorem suam uelit accusare dicatque eam adulterium commisisse antequam sibi nuberet, iure uiri accusationem instituere non poterit, quia non, cum ei nupta est, adulterium commisit.
如果有人想指控其妻子,并声称她在与自己结婚前犯有通奸罪,他不能以丈夫的权利提起诉讼,因为她与他结婚时并没有犯通奸罪。
quod et in concubina dici potest, quam uxorem quis postea habuit, uel in filia familias, cuius coniunctioni pater postea concessit.
对于某人后来作为妻子的康库宾娜,或者对于父亲后来同意其结合的家子身份的女儿,也可以这样说。
§48.5.14.7Si quis plane uxorem suam, cum apud hostes esset, adulterium commisisse arguat, benignius dicetur posse eum accusare iure uiri: sed ita demum adulterium maritus uindicabit, si uim hostium passa non est: ceterum quae uim patitur, non est in ea causa, ut adulterii uel stupri damnetur.
显然,如果有人指控其妻子在处于敌方处境时犯有通奸罪,更温和的说法是,他可以以丈夫的权利起诉她;但只有在未遭受敌人暴力的情况下,丈夫才能追究其通奸罪:因为遭受暴力的妇女不属于应被判处通奸罪或非法性关系罪的情形。
§48.5.14.8Si minor duodecim annis in domum deducta adulterium commiserit, mox apud eum aetatem excesserit coeperitque esse uxor, non poterit iure uiri accusari ex eo adulterio, quod ante aetatem nupta commisit, sed uel quasi sponsa poterit accusari ex rescripto diui Seueri, quod supra relatum est.
如果未满十二岁的少女被带入家中并犯有通奸罪,随后在他处达到法定年龄并开始成为妻子,则不能因她在未达年龄结婚前所犯的通奸而以丈夫的权利被起诉,但根据上述神圣塞维鲁的批复,可以将其作为未婚妻予以起诉。
§48.5.14.9Sed et si qua repudiata, mox reducta sit non quasi eodem matrimonio durante, sed quasi alio interposito, uidendum est, an ex delicto, quod in priore matrimonio admisit, accusari possit.
但是,如果某女被休弃后,不久又被接回,其方式并非如同原婚姻在持续,而是如同介入了另一桩婚姻,则必须探究,是否能因她在前一桩婚姻中所犯的过错而起诉她。
et puto non posse: aboleuit enim prioris matrimonii delicta reducendo eam.
我认为不能:因为他通过接回她而消灭了前一桩婚姻的过错。
§48.5.14.10Idem dicendum est, si stupri uelit accusare eam quam postea duxit uxorem: sero enim accusat mores, quos uxorem ducendo probauit.
如果有人想指控他后来娶为妻子的女人犯有非法性关系罪,也应当这样说:因为,他通过娶她为妻而认可了她的操守,现在再指控便为时已晚。