[ULPIANUS libro quarto de adulteriis.
[乌尔比安,于《论通奸》第四卷。
] §48.5.10.prEt si amici quis domum praebuisset, tenetur.
] 若有人提供了朋友的房屋,其亦应承担责任。
§48.5.10.1Sed et si quis in agro balneoue stuprum fieri praebuisset, comprehendi debet.
然而,若有人提供场所,使不义行为在农地或浴场中发生,其亦应被包括在内。
§48.5.10.2Sed et si in domum aliquam soliti fuerint conuenire ad tractandum de adulterio, etsi eo loci nihil fuerit admissum, uerum tamen uidetur is domum suam, ut stuprum adulteriumue committeretur, praebuisse, quia sine colloquio illo adulterium non committeretur.
但是,即使他们习惯于在某间房屋中会面以商讨通奸之事,尽管在该处并未犯下任何罪行,然而他仍被视为提供了自己的房屋以便犯下不义行为或通奸罪,因为如果没有那次商谈,通奸便不会发生。