[MARCIANUS libro quarto decimo institutionum. ] §48.4.3.prLex duodecim tabularum iubet eum, qui hostem concitauerit quiue ciuem hosti tradiderit, capite puniri.
[马尔奇安《法学阶梯》第十四卷]十二表法规定,肉体上惩罚(处以死刑)那些煽动敌人或将公民交付敌人的人。
lex autem Iulia maiestatis praecipit eum, qui maiestatem publicam laeserit, teneri: qualis est ille, qui in bellis cesserit aut arcem tenuerit aut castra concesserit.
另一方面,尤里乌斯大逆罪法则规定,损害公共威严者应承担责任:例如那些在战争中退却、占领要塞或让出营地的人。
eadem lege tenetur et qui iniussu principis bellum gesserit dilectumue habuerit exercitum comparauerit: quiue, cum ei in prouincia successum esset, exercitum successori non tradidit: quiue imperium exercitumue populi Romani deseruerit: quiue priuatus pro potestate magistratuue quid sciens dolo malo gesserit: quiue quid eorum, quae supra scripta sunt, facere curauerit:
同样,未经皇帝允许而发动战争、招募兵员或组建军队的人;或者在行省中有人接替他时,未将军队移交给其继任者的人;或者放弃了罗马人民的统帅权或军队的人;或者以私人身份,明知且具有恶意地,假借职权或长官职务之名行事的人;或者促使上述任何行为得以实施的人,也依同一法律承担责任。