[ULPIANUS libro septimo de officio proconsulis. ] §48.4.1.prProximum sacrilegio crimen est, quod maiestatis dicitur.
[乌尔比安《论行省执政官的职责》第七卷] 最接近亵渎神明罪的是被称为大逆罪的罪行。
§48.4.1.1Maiestatis autem crimen illud est, quod aduersus populum Romanum uel aduersus securitatem eius committitur.
而大逆罪是指针对罗马人民或针对其安全而犯下的那种罪行。
quo tenetur is, cuius opera dolo malo consilium initum erit, quo obsides iniussu principis interciderent: quo armati homines cum telis lapidibusue in urbe sint conueniantue aduersus rem publicam, locaue occupentur uel templa, quoue coetus conuentusue fiat hominesue ad seditionem conuocentur: cuiusue opera consilio malo consilium initum erit, quo quis magistratus populi Romani quiue imperium potestatemue habet occidatur: quoue quis contra rem publicam arma ferat: quiue hostibus populi Romani nuntium litterasue miserit signumue dederit feceritue dolo malo, quo hostes populi Romani consilio iuuentur aduersus rem publicam: quiue milites sollicitauerit concitaueritue, quo seditio tumultusue aduersus rem publicam fiat:
依此罪应承担责任的人是:因其画策且怀有恶意,而策划了在未经元首命令的情况下致使人质死亡之计划的人;或者策划了使持有武器或石块的武装人员滞留于城内、或针对国家进行集会,亦或占领场所或神殿之计划的人;或者策划了举行集会或会合,亦或召集人们进行暴动之计划的人;或者因其画策且怀有邪恶图谋,而策划了旨在杀害罗马人民的政务官、或拥有命令权或职权之人之计划的人;或者策划了旨在使任何人针对国家拿起武器之计划的人;或者向罗马人民的敌人派遣使者、寄送信件、提供信号,或怀有恶意而行事,致使罗马人民的敌人获得针对国家的计谋援助的人;或者唆使或煽动士兵,致使针对国家发生暴动或骚乱的人。