[IDEM libro sexto de cognitionibus. ] §48.3.13.prIn eos, qui, cum recepti essent in carcerem, conspirauerint, ut ruptis uinculis et effracto carcere euadant, amplius, quam causa ex qua recepti sunt reposcit, constituendum est quamuis innocentes inueniantur ex eo crimine, propter quod inpacti sunt in carcere, tamen puniendi sunt: eos uero, qui conspirationem eorum detexerint, releuandos.
[同上作者《特别审理论》第六卷] 对于那些在被收监之后,共谋打碎镣铐、砸毁牢房以企图逃跑的人,应当判定比他们被收监的起因所要求的更重的处罚。 即使他们最终被发现对导致他们被投入监狱的那项罪行是无辜的,也仍然应当予以惩罚;但是,对于那些揭发了他们共谋的人,应当予以减轻处罚。