[CALLISTRATUS libro quinto de cognitionibus. ] §48.3.12.prMilites si amiserint custodias, ipsi in periculum deducuntur.
[卡里斯特拉图斯《特别审理论》第五卷] 如果士兵放跑了被拘禁者,他们自己也将陷入危险。
nam diuus Hadrianus Statilio Secundo legato rescripsit, quotiens custodia militibus euaserit, exquiri oportere, utrum nimia neglegentia militum euaserit an casu, et utrum unus ex pluribus an una plures, et ita demum adficiendos supplicio milites, quibus custodiae euaserint, si culpa eorum nimia deprehendatur: alioquin pro modo culpae in eos statuendum.
因为神君哈德良曾给副将斯塔提利乌斯·塞昆杜斯复信,指出每当有被拘禁者从士兵手中逃脱时,必须查明:逃脱是因为士兵的极度疏忽,还是纯属偶然;是多个被拘禁者中的一个逃脱,还是多个被拘禁者同时逃脱;并且,只有在发现他们的过失极度严重时,才应对放跑被拘禁者的士兵施以惩罚;否则,应当根据其过失的程度对他们作出处理。
Saluio quoque legato Aquitaniae idem princeps rescripsit.
同一位皇帝也曾给阿奎坦尼亚的副将萨尔维乌斯复信。
scripsit in eum, qui custodiam dimisit aut ita sciens habuit, ut possit custodia euadere, animaduertendum: si tamen per uinum aut desidiam custodis id euenerit, castigandum eum et in deteriorem militiam dari: si uero fortuito amiserit, nihil in eum statuendum.
他写道:对于故意放走被拘禁者,或者明知被拘禁者可能逃跑却仍如此看管的人,必须予以严惩;但如果这是由于看守饮酒或懒惰所致,则应当对其进行责打并降入较低级别的军职;如果确实是因意外而丢失了被拘禁者,则不对其作出任何处理。
§48.3.12.1Si paganos euaserit custodia, idem puto exquirendum, quod circa militum personas explorandum rettuli.
如果被拘禁者是从平民手中逃脱的,我认为应当进行同样的调查,正如我刚才提到在士兵身上所应当查明的那样。