[ULPIANUS libro secundo de officio proconsulis. ] §48.3.1.prDe custodia reorum proconsul aestimare solet, utrum in carcerem recipienda sit persona an militi tradenda uel fideiussoribus committenda uel etiam sibi.
[乌尔比安《论行省执政官的职责》第二卷] 关于被告人的拘禁,行省执政官通常会权衡,该人是应当被关入监狱、交付予士兵、托付予保证人,还是甚至托付予其自身。
hoc autem uel pro criminis quod obicitur qualitate uel propter honorem aut propter amplissimas facultates uel pro innocentia personae uel pro dignitate eius qui accusatur facere solet.
而他通常会根据所指控罪行的性质,或因其名誉,或因其极丰厚的财产,或根据该人的清白,或根据被指控者的尊严来做出上述决定。