[ULPIANUS libro nono de officio proconsulis. ] §48.24.1.prCorpora eorum qui capite damnantur cognatis ipsorum neganda non sunt: et id se obseruasse etiam diuus Augustus libro decimo de uita sua scribit.
[乌尔比安,来自其《行省执政官职责》第九卷] 被判处死刑者的遗体不应对其亲属予以拒绝:且神君奥古斯都亦在其自传第十卷中写道,他自己也遵守了这一点。
hodie autem eorum, in quos animaduertitur, corpora non aliter sepeliuntur, quam si fuerit petitum et permissum, et nonnumquam non permittitur, maxime maiestatis causa damnatorum.
然而在今天,被处决者的遗体只有在经过申请并获得许可的情况下才被允许埋葬,且有时不予许可,尤其是对因叛逆罪被判刑者。
eorum quoque corpora, qui exurendi damnantur, peti possunt, scilicet ut ossa et cineres collecta sepulturae tradi possint.
被判处火刑者的遗体亦可被申请领回,这显然是为了使收集起来的骨殖与骨灰能够得以安葬。