[MARCIANUS libro singulari de delatoribus.
[马尔基安,密告者单卷书。
] §48.21.3.prQui rei postulati uel qui in scelere deprehensi metu criminis imminentis mortem sibi consciuerunt, heredem non habent.
] 那些作为被告被起诉、或在犯罪时被当场逮捕,因害怕迫在眉睫的指控而自杀的人,没有继承人。
Papinianus tamen libro sexto decimo digestorum responsorum ita scripsit, ut qui rei criminis non postulati manus sibi intulerint, bona eorum fisco non uindicentur: non enim facti sceleritatem esse obnoxiam, sed conscientiae metum in reo ueluti confesso teneri placuit.
然而,巴比尼安在《解答集》第十六卷中写道,那些未因犯罪被起诉而自杀的人,其财产不得充公:因为人们认为,并非行为的邪恶本身承担责任,而是被告因良心产生的恐惧被视为其已然供认。
ergo aut postulati esse debent aut in scelere deprehensi, ut, si se interfecerint, bona eorum confiscentur.
因此,他们必须要么已被起诉,要么在犯罪时被捕,以便在他们自杀时,其财产才会被没收。
§48.21.3.1Ut autem diuus Pius rescripsit, ita demum bona eius, qui in reatu mortem sibi consciuit, fisco uindicanda sunt, si eius criminis reus fuit, ut, si damnaretur, morte aut deportatione adficiendus esset.
然而,正如神君皮乌斯所做出的敕答,在被告身份中自杀之人的财产,只有当他所涉嫌的罪行若被定罪,将面临死刑或流放时,才应当充公。
Idem rescripsit cum, §48.21.3.2qui modici furti reus fuisset, licet uitam suspendio finierit, non uideri in eadem² causa esse, ut bona heredibus adimenda essent, sicuti neque ipsi adimerentur, si compertum in eo furtum fuisset.
同皇帝亦在下述情况下做出敕答:某人若仅是轻微盗窃罪的被告,即使他以自缢结束生命,也不应被视为处于相同的境地,以致其财产应从继承人处被剥夺,正如即使该盗窃行为在他身上查明,其财产也不会从他自身被剥夺一样。
§48.21.3.3Ergo ita demum dicendum est bona eius, qui manus sibi intulit, fisco uindicari, si eo crimine nexus fuit, ut, si conuinceretur, bonis careat.
因此,只有当自杀之人所受指控的性质属于若被定罪、其财产将被剥夺时,其财产才应当被充公。
§48.21.3.4Si quis autem taedio uitae uel inpatientia doloris alicuius uel alio modo uitam finierit, successorem habero diuus Antoninus rescripsit.
然而,如果有人因厌世、无法忍受某种痛苦或以其他方式结束生命,神君安东尼做出敕答称,该人拥有继承人。
§48.21.3.5Uideri autem et patrem, qui sibi manus intulisset, quod diceretur filium suum occidisse, magis dolore filii amissi mortem sibi irrogasse et ideo bona eius non esse publicanda diuus Hadrianus rescripsit.
此外,神君哈德良做出敕答称,即使是因被指控杀害了儿子而自杀的父亲,也应被视为更多是出于失去儿子的悲痛而自寻短见,因此其财产不予没收。
§48.21.3.6Sic autem hoc distinguitur, interesse qua ex causa quis sibi mortem consciuit: sicuti cum quaeritur, an is³, qui sibi manus intulit et non perpetrauit, debeat puniri, quasi de se sententiam tulit.
因此,对此问题的区分在于其自杀的原因:正如当人们询问自杀未遂者是否应当受到惩罚时,仿佛他已经对自己做出了判决。
nam omnimodo puniendus est, nisi taedio uitae uel inpatientia alicuius doloris coactus est hoc facere.
因为除了因厌世或无法忍受某种痛苦而被迫如此之外,他绝对应当受到惩罚。
et merito, si sine causa sibi manus intulit, puniendus est: qui enim sibi non pepercit, multo minus alii parcet.
而理所当然地,如果没有原因而自杀未遂,他就应当受到惩罚:因为一个连自己都不放过的人,更不可能放过别人。
§48.21.3.7Si qui autem sub incerto causae euentu in uinculis uel sub fideiussoribus decesserint, horum bona non esse confiscanda mandatis cauetur.
然而,如果有人在诉讼结果尚未确定时,在羁押中或在担保人看管下死亡,根据帝国训令规定,其财产不予没收。
§48.21.3.8De illo uideamus, si quis conscita morte nulla iusta causa praecedente in reatu decesserit, an, si parati fuerint heredes causam suscipere et innocentem defunctum ostendere, audiendi sint nec prius bona in fiscum cogenda sint, quam si de crimine fuerit probatum: an uero omnimodo publicanda sunt.
让我们探讨以下情况:如果某人在没有任何正当先验原因的情况下自杀,并在被指控期间去世,那么,如果继承人们准备承接诉讼并证明死者无罪,他们是否应当得到申辩的机会,且在其罪行被证明之前不得将其财产充公;还是无论如何其财产都应当被没收。
sed diuus Pius Modesto Taurino rescripsit, si parati sint heredes defensiones suscipere, non esse bona publicanda, nisi de crimine fuerit probatum.
然而,神君皮乌斯给莫德斯图斯·陶里努斯做出敕答称,如果继承人们准备承担申辩,除非罪行被证明,否则财产不予充公。