[PAULUS libro singulari de portionibus, quae liberis damnatorum conceduntur. ] §48.20.7.prCum ratio naturalis quasi lex quaedam tacita liberis parentium hereditatem addiceret, uelut ad debitam successionem eos uocando (propter quod et in iure ciuili suorum heredum nomen eis indictum est ac ne iudicio quidem parentis nisi meritis de causis summoueri ab ea successione possunt): aequissimum existimatum est eo quoque casu, quo propter poenam parentis aufert bona damnatio, rationem haberi liberorum, ne alieno admisso grauiorem poenam luerent, quos nulla contingeret culpa, interdum in summam egestatem deuoluti.
[保罗,单卷本《论给予受刑者子女的份额》] 由于自然理性作为一种默示的法则,将父母的遗产分配给他们的子女,仿佛是召唤他们继承应得的遗产(为此,在市民法中,他们也被赋予了“内留继承人”的名称,且非因正当理由,即使根据父母的意愿也绝不能被排除在该继承之外):因此,在因父母受罚而判决没收财产的这一情况下,考虑到子女的利益,被认为是最为公平的,以免没有任何过错的他们,因他人的犯罪而承受更重的惩罚,有时甚至陷入极度的贫困。
quod cum aliqua moderatione definiri placuit, ut qui ad uniuersitatem uenturi erant iure successionis, ex ea portiones concessas haberent.
此事已被决定须在一定的限制下予以界定,以便那些依继承权本可取得全部财产的人,得从中获得所准予的份额。
§48.20.7.1Si in libertinum animaduersum erit, patrono eius id, quod in bonis illius habiturus esset, si is in quem animaduersum est sua morte decessisset, eripiendum non erit: reliqua pars bonorum, quae ad manumissorem non pertinebit, fisco erit uindicanda.
如果对被释自由人执行刑罚,若被执行刑罚者系因自身死亡而去世,其恩主在其财产中本应拥有的份额,不得予以剥夺;不属于释放者的其余财产部分,应当收归国库。
§48.20.7.2Ex bonis damnatorum portiones adoptiuis liberis, si non fraudis causa facta est adoptio, non minus quam naturalibus concedi aequum est.
从受刑者的财产中,给予养子的份额,如果收养并非出于规避法律的目的,那么应当被认为与给予亲生子女的份额同等公平。
fraudis autem causa adoptio facta uidetur, etiamsi non in reatu, sed desperatione rerum per conscientiam, metu imminentis accusationis quis adoptet in hoc, ut ex bonis, quae se amissurum cogitat, portio detrahatur.
然而,即使某人未被控诉,但因其罪恶感而对自己的处境感到绝望,出于对即将到来的指控的恐惧,为了从他认为自己将失去的财产中扣除一部分份额而收养,这种收养便被视为是出于欺诈目的而进行的。
§48.20.7.3Si plures filios damnatus habeat, feruntur exempla, per quae pluribus liberis omnia bona damnati concessa sunt.
如果受刑者拥有多个子女,已有先例表明,受刑者的全部财产可被准予给多个子女。
sed et diuus Hadrianus in hac sententia rescripsit: 'Fauorabilem apud me causam liberorum Albini filiorum numerus facit, cum ampliari imperium hominum adiectione potius quam pecuniarum copia malim: ideoque illis paterna sua concedi uolo, quae manifestabunt tot possessores, etiamsi acceperint uniuersa'.
而且,神君哈德良也在一封复信中以此意旨写道:“阿尔比努斯子女的人数使我对其子女的诉求产生了同情,因为我更希望通过增加人口,而不是通过积累财富来扩大帝国。 因此,我希望将他们父亲的财产准予他们,即使他们接受了全部财产,如此众多的占有者也会显明这一点。
§48.20.7.4Praeterea ex his, quae per flagitium damnatus adquisiit, portiones liberorum non augentur: ueluti si cognatum suum interemi curauerit et eius hereditatem adiit uel bonorum possessionem accepit: nam ita diuus Pius rescripsit.
” 此外,子女的份额不得从受刑者通过犯罪行为所取得的财产中增加。 例如,如果他设法杀害了他的亲属,并继承了其遗产或取得了财产占有;因为神君庇护就是这样复信规定的。
cui consequenter illud idem princeps constituit, cum filia familias ueneno necasse conuinceretur eum, a quo heres instituta erat: quamuis iussu patris, cuius in potestate erat, hereditatem eam adiisset, tamen fisco eam uindicandam esse.
与此相一致,同一皇帝还规定,当一个处于父权下的女儿被指控毒杀那指定她为继承人的人:尽管她是在其父(她处于其权力之下)的命令下继承了该遗产,但该遗产仍然必须收归国库。
§48.20.7.5Quae post condemnationem adquisiit is cuius bona publicata sunt, si relegatus est, ad heredes scriptos ab eo uel ab intestato uenientes pertinent: nam in insulam relegatus testamenti factionem habet ut reliqua quoque iura.
财产被充公的人在判决后所取得的财产,如果他被处以驱逐,则属于由他指定的继承人或无遗言继承人。 因为被流放到岛上的人,与拥有其他权利一样,仍具有遗言能力。
quod si deportatus est, quoniam, quia ciuitatem amittit, heredem habere non potest, etiam postea adquisita fiscus capit.
但如果他被处以流放,由于他失去了公民权,因而不能拥有继承人,即使是其后取得的财产,也应由国库收归。