[IDEM libro decimo de officio proconsulis. ] §48.20.6.prDiuus Hadrianus Aquilio Braduae rescripsit: 'Panniculariae causa quemadmodum intellegi debeat, ex ipso nomine apparet.
[同上,摘自《行省总督职责》第十卷] 神君哈德良在给阿奎利乌斯·布拉杜亚的复信中写道: “‘随身轻便物(pannicularia)’这一概念应当如何理解,从其名称本身就已显而易见。
non enim bona damnatorum pannicularia significari quis probe dixerit, nec, si zonam circa se habuerit, protinus aliquis sibi uindicare debebit: sed uestem qua is fuerit indutus, aut nummulos in uentralem, quos uictus sui causa in promptu habuerit, aut leues anulos, id est quae rem non excedit aureorum quinque.
因为没有人能正确地说,受刑者的财产是由‘随身轻便物’所指示的;而且,如果他身上系着腰带,任何人也不应当立即据为己有。 相反,它指的是他所穿的衣服,或者他为了维持生计而在腰包中准备好的零钱,或者轻质的指环,即不超过五金币价值的物品。
alioquin si quis damnatus digito habuerit aut sardonychica aut aliam gemmam magni pretii uel si quod chirographum magnae pecuniae in sinu habuerit, nullo iure illud in pannicularia ratione retinebitur'.
否则,如果某个受刑者的手指上戴着红条纹玛瑙或其他价值高昂的宝石,或者他的怀里放着数额巨大的借据,那么在任何法律上,这都不得保留在‘随身轻便物’的账目内。
pannicularia sunt ea, quae in custodiam receptus secum attulit: spolia, quibus indutus est, cum quis ad supplicium ducitur, ut et ipsa appellatio ostendit.
” “随身轻便物”是指被收押者随身携带的物品:即当某人被带去执行死刑时身上所穿的剥夺物(衣物),正如这一名称本身所表明的那样。
ita neque speculatores ultro sibi uindicent neque optiones ea desiderent, quibus spoliatur, quo momento quis punitus est, hanc rationem non compendio suo debent praesides uertere, sed nec pati optiones siue commentarienses ea pecunia abuti, sed debent ad ea seruari, quae iure praesidum solent erogari, ut puta chartiaticum quibusdam officialibus inde subscribere, uel si qui fortiter fecerint milites, inde eis donare: barbaros etiam inde munerari uenientes ad se uel legationis uel alterius rei causa.
因此,死刑执行人不得擅自据为己有,下士官也不得觊觎在某人受刑那一刻被剥去的财物。 总督们不应将这笔账目转化为自己的私利,也不应容许下士官或书记官滥用这笔钱,而必须将其保留用于依总督职权通常支出的事务中,例如,从该款项中为某些官员核拨纸张费,或者如果有些士兵表现勇敢,从该款项中给予他们奖赏;甚至对于因使节或其他事务而前来拜访他们的外族人,也从该款项中给予赏赐。
plerumque etiam inde conrasas pecunias praesides ad fiscum transmiserunt: quod perquam nimiae diligentiae est, cum sufficiat, si quis non in usus proprios uerterit, sed ad utilitatem officii patiatur deseruire.
总督们甚至经常将从此处搜集来的钱款解交国库;这其实是过分热心的表现,因为只要不将其转作个人私用,而是允许其为官署的公用服务,这就足够了。