[ULPIANUS libro trigensimo tertio ad edictum. ] §48.20.5.prSed si alia lege capitis punita sit, quae lex dotem non publicat, quia prius serua poenae efficitur, uerum est dotem mariti lucro cedere, quasi mortua sit.
[乌尔比安《告示评注》第三十三卷] 但是,如果她根据另一部不没收嫁资的法律被处以极刑(丧失公民权刑),由于她首先成为了刑罚奴隶,因此,如同她已死亡一样,嫁资归于丈夫的利益,这一观点是正确的。
§48.20.5.1Quod si deportata sit filia familias, Marcellus ait, quae sententia et uera est, non utique deportatione dissolui matrimonium: nam cum libera mulier remaneat, nihil prohibet et uirum mariti affectionem et mulierem uxoris animum retinere.
但是,如果家子之女被处以流放,马尔切鲁斯指出(这一观点也是正确的),婚姻并不会因流放而当然解除:因为由于该妇女仍保持自由人身份,没有任何东西阻止丈夫保留丈夫之情爱,且妇女保留妻子之意愿。
si igitur eo animo mulier fuerit, ut discedere a marito uelit, ait Marcellus tunc patrem de dote acturum.
因此,如果该妇女具有想要离开丈夫的心意,马尔切鲁斯说,此时父亲将就嫁资提起诉讼。
sed si mater familias sit et interim constante matrimonio fuerit deportata, dotem penes maritum remanere: postea uero dissoluto matrimonio posse eam agere, quasi humanitatis intuitu hodie nata actione.
但如果她是自权妇女(一家之母),且在婚姻存续期间被处以流放,嫁资仍留在丈夫手中;然而此后若婚姻解除,她可以提起诉讼,仿佛是基于人道考虑而在今日产生诉权一样。