[CALLISTRATUS libro primo de iure fisci et populi. ] §48.20.1.prDamnatione bona publicantur, cum aut uita adimitur aut ciuitas, aut seruilis condicio irrogatur.
[卡利斯特拉图斯《国库与人民权利法》第一卷] 财产因判决而被没收(充公),此时或生命被剥夺,或市民权被剥夺,或被施加奴隶身份。
§48.20.1.1Etiam si qui ante concepti et post damnationem nati sunt, portiones ex bonis patrum damnatorum accipiunt.
即使是在判决前受孕并在判决后出生的人,也能从被判决父亲的财产中获得份额。
§48.20.1.2Liberis autem ita demum portio tribuitur, si iustis nuptiis nati sint.
但是,只有在他们是通过合法婚姻出生的情况下,才给子女分配份额。
§48.20.1.3Liberis eius, cui pars dimidia dumtaxat bonorum ablata est, partes non dantur: idque et diui fratres rescripserunt.
对于仅被没收了一半财产的人的子女,不予分配份额;对此,神圣兄弟皇帝们也曾给以复批。