Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §48.2.7.pr-48.2.7.5

起诉署名义务与禁止重复起诉及管辖权

第 8134 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本节论述了刑事起诉的要求,包括起诉书的签署、同一罪行重复起诉的禁止及例外、对诬告者再次起诉的限制,以及关于奴隶犯罪和跨行省犯罪管辖权的规则。

[IDEM libro septimo de officio proconsulis. ] §48.2.7.prSi cui crimen obiciatur, praecedere debet crimen subscriptio.
[同上,《评行省总督的职责》第七卷] 如果有人被指控犯罪,起诉书的签署应当在指控之前。
quae res ad id inuenta est, ne facile quis prosiliat ad accusationem, cum sciat inultam sibi accusationem non futuram.
这一规定旨在防止任何人轻易仓促地提起控告,因为他知道控告对他而言不会是不受惩罚的。
§48.2.7.1Cauent itaque singuli, quod crimen obiciant, et praeterea perseueraturos se in crimine usque ad sententiam.
因此,各人要保证他们所指控的是何种罪行,并且此外还要保证他们将坚持控告直至判决。
§48.2.7.2Isdem criminibus, quibus quis liberatus est, non debet praeses pati eundem accusari, et ita diuus Pius Saluio Ualenti rescripsit: sed hoc, utrum ab eodem an nec ab alio accusari possit, uidendum est.
对于某人已被宣告无罪的相同罪行,总督不应当允许同一人再次被起诉,神君皮议也曾就此给萨尔维乌斯·瓦伦斯写了复本;但必须考虑的是,这是指他能被同一人起诉,还是指连其他人也不能起诉。
et putem, quoniam res inter alios iudicatae alii non praeiudicant, si is, qui nunc accusator exstitit, suum dolorem persequatur doceatque ignorasse se accusationem ab alio institutam, magna ex causa admitti eum ad accusationem debere.
我认为,既然他人之间的既判案不损害另一人的利益,如果现在作为起诉人出现的人是在追究自己的损害,并且证明自己不知道由他人发起的起诉,那么基于重大原因,应当准许他提起起诉。
§48.2.7.3Si tamen alio crimine postuletur ab eodem, qui in alio crimine eum calumniatus est, puto non facile admittendum eum qui semel calumniatus sit: quamuis filium accusatoris admitti oportere aliam accusationem instituentem aduersus eum, quem pater accusauerat diuus Pius Iulio Candido rescripsit.
然而,如果他因另一项罪行被曾在另一项罪行中诬告他的同一人起诉,我认为不应当轻易准许曾经诬告过一次的人;尽管神君皮议曾给尤利乌斯·坎迪杜斯写了复本,指出起诉人的儿子如果对父亲曾控告过的人发起另一项起诉,应当予以准许。
§48.2.7.4Idem imperator rescripsit seruos ibi puniendos, ubi deliquisse arguantur, dominumque eorum, si uelit eos defendere, non posse reuocare in prouinciam suam, sed ibi oportere defendere, ubi deliquerint.
同一位皇帝写了复本,指出奴隶应当在被指控犯罪的地方受罚,而他们的主人如果想要为他们辩护,不能将他们召回至自己的行省,而必须在他们犯罪的地方进行辩护。
§48.2.7.5Cum sacrilegium admissum esset in aliqua prouincia, deinde in alia minus crimen, diuus Pius Pontio Proculo rescripsit, postquam cognouerit de crimine in sua prouincia admisso, ut reum in eam prouinciam remitteret, ubi sacrilegium admisit.
当在某一省份犯下亵渎神圣罪,随后在另一省份犯下较轻的罪行时,神君皮议给蓬提乌斯·普罗库鲁斯写了复本,指出在其对在自己行省内犯下的罪行进行审理之后,应当将被告人送回其犯下亵渎神圣罪的那个行省。

词汇与语法注释

  1. §48.2.7.prinultam sibi accusationem non futuram — 形容词“inultam”修饰“accusationem”,字面意思是“控告对他而言不会是不受惩罚的”。这意味着如果指控(因诬告等)失败,起诉人自身将无法免除惩罚。“sibi”是表示利害关系的与格。
  2. §48.2.7.1Cauent itaque singuli, quod crimen obiciant, et praeterea perseueraturos se — 动词“cauent”(此处意为“保证”或“誓约”)并列地支配了两个不同结构的宾语:一个是间接疑问句(quod crimen obiciant),另一个是“对格加不定式”结构(perseueraturos [esse] se)。
  3. §48.2.7.2et putem, quoniam res inter alios iudicatae alii non praeiudicant, si is... — 整体结构为主句的潜在语气动词“putem”(我会认为)支配着一个“对格加不定式”的主宾语从句([putem] eum ... debere,他应当被准许)。原因从句(quoniam...)和条件从句(si is... persequatur doceatque...)插入其间,而“doceat”又在自身内部支配了另一个“对格加不定式”结构(ignorasse se...)。
  4. §48.2.7.3quamuis filium accusatoris admitti oportere aliam accusationem instituentem — 连词“quamuis”(古典期后的用法)引导一个带有直陈语气动词“rescripsit”的让步从句。主动词“rescripsit”支配着一个“对格加不定式”结构(filium ... admitti oportere),其中现在分词“instituentem”(发起)修饰“filium”(儿子)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §48.2.7.pr-48.2.7.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:48.2.7.pr-48.2.7.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。