[IDEM libro septimo de officio proconsulis. ] §48.2.7.prSi cui crimen obiciatur, praecedere debet crimen subscriptio.
[同著者、プロコンスルの職務について第七巻] もし誰かに犯罪が申し立てられるならば、その告発に署名が先行しなければならない。
quae res ad id inuenta est, ne facile quis prosiliat ad accusationem, cum sciat inultam sibi accusationem non futuram.
このことは、告発が罰せられないまま自分に終わることはないと知るならば、容易には誰も告発に踏み切らないようにするために考案された。
§48.2.7.1Cauent itaque singuli, quod crimen obiciant, et praeterea perseueraturos se in crimine usque ad sententiam.
それゆえ、個々の者はどのような犯罪を申し立てるかについて、またさらに判決に至るまでその告発を維持することを保証する。
§48.2.7.2Isdem criminibus, quibus quis liberatus est, non debet praeses pati eundem accusari, et ita diuus Pius Saluio Ualenti rescripsit: sed hoc, utrum ab eodem an nec ab alio accusari possit, uidendum est.
誰かが無罪とされたのと同一の罪において、総督は同一の者が告発されることを許してはならない。 そして神君ピウスはサルウィウス・ウァレンスにそのように勅答した。 しかし、これが同一の者から告発されうるのか、それとも他の者からさえもそうでないのかは、検討されなければならない。
et putem, quoniam res inter alios iudicatae alii non praeiudicant, si is, qui nunc accusator exstitit, suum dolorem persequatur doceatque ignorasse se accusationem ab alio institutam, magna ex causa admitti eum ad accusationem debere.
そして私は、他者間の既判決は別の者に対して不利益を及ぼさないのであるから、もし今や告発者として現れた者が自らの損害を追及し、かつ他者によって開始された告発を自分が知らなかったことを証明するならば、重大な理由により彼が告発に受け入れられるべきであると考える。
§48.2.7.3Si tamen alio crimine postuletur ab eodem, qui in alio crimine eum calumniatus est, puto non facile admittendum eum qui semel calumniatus sit: quamuis filium accusatoris admitti oportere aliam accusationem instituentem aduersus eum, quem pater accusauerat diuus Pius Iulio Candido rescripsit.
しかしながら、もし別の罪において、別の罪でその者を不当に告発したのと同一の者から訴えられるならば、一度不当に告発した者は容易に受け入れるべきではないと私は考える。 もっとも、父親が告発した相手に対して別の告発を開始する告発者の息子は受け入れられるべきであると、神君ピウスがユリウス・カンディドゥスに勅答したのではあるが。
§48.2.7.4Idem imperator rescripsit seruos ibi puniendos, ubi deliquisse arguantur, dominumque eorum, si uelit eos defendere, non posse reuocare in prouinciam suam, sed ibi oportere defendere, ubi deliquerint.
同一の皇帝は、奴隷たちは彼らが罪を犯したと主張される場所で処罰されるべきであり、彼らの主人は、もし彼らを弁護したいとしても、彼らを自分の属州に呼び戻すことはできず、彼らが罪を犯した場所で弁護しなければならない、と勅答した。
§48.2.7.5Cum sacrilegium admissum esset in aliqua prouincia, deinde in alia minus crimen, diuus Pius Pontio Proculo rescripsit, postquam cognouerit de crimine in sua prouincia admisso, ut reum in eam prouinciam remitteret, ubi sacrilegium admisit.
ある属州で神聖冒涜が犯され、その後に別の属州でより軽い犯罪が犯された場合、神君ピウスはポンティウス・プロクルスに、自らの属州で犯された犯罪について審理した後に、被告人を彼が神聖冒涜を犯したその属州へと送還すべきであると勅答した。