[PAULUS libro tertio de adulteriis. ] §48.2.3.prLibellorum inscriptionis conceptio talis est.
[保罗,《评通奸》第三卷] 控告登记书的格式如下:“执政官与日期。
'Consul et dies. Apud illum praetorem uel proconsulem Lucius Titius professus est se Maeuiam lege Iulia de adulteriis ream deferre, quod dicat eam cum Gaio Seio in ciuitate illa, domo illius, mense illo, consulibus illis adulterium commisisse'.
在某某裁判官或行省总督面前,卢基乌斯·蒂蒂乌斯声明,根据关于通奸的尤里乌斯法,他将马埃维亚作为被告提起控告,因为他声称她与盖乌斯·塞乌斯在那个城市、在那个人的家中、在那个月份、在那些执政官的任期内犯下了通奸罪。
utique enim et locus designandus est, in quo adulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur, et mensis: hoc enim lege Iulia publicorum cauetur et generaliter praecipitur omnibus, qui reum aliquem deferunt: neque autem diem neque horam inuitus conprehendet.
”因为确实,通奸发生的地点、据说与之发生通奸的人以及月份,都必须予以指明;因为这是关于公诉的尤里乌斯法所规定的,并且是对所有将他人作为被告提起控告的人的普遍要求;然而,控告人无须违背意愿将具体日期或小时写进控告书。
§48.2.3.1Quod si libelli inscriptionum legitime ordinati non fuerint, rei nomen aboletur et ex integro repetendi reum potestas fiet.
但是,如果控告登记书没有依法合规地准备,被告的名字将被注销,并且将产生重新从头控告该被告的权力。
§48.2.3.2Item subscribere debebit is qui dat libellos se professum esse, uel alius pro eo, si litteras nesciat.
同样,提交控告书的人必须签名,确认自己已作出了上述声明,如果他不识字,则由他人代表他签名。
§48.2.3.3Sed et si aliud crimen obiciat, ueluti quod domum suam praebuit, ut stuprum mater familias pateretur, quod adulterum deprehensum dimiserit, quod pretium pro comperto stupro acceperit, et si quid simile, id ipsum libellis comprehendendum erit.
但是,如果他指控其他罪行,例如为了让一位家族母亲遭受奸淫而提供自己的房屋,释放被当场抓获的通奸者,为已发觉的奸淫接受报酬,以及诸如此类的任何其他行为,这些内容本身必须包含在控告书中。
§48.2.3.4Si accusator decesserit aliaue quae causa ei impedierit, quo minus accusare possit, et si quid simile, nomen rei aboletur postulante reo: idque et lege Iulia de ui et senatus consulto cautum est, ita ut liceat alii ex integro repetere reum.
如果起诉人去世,或有其他原因阻碍他,使其无法继续起诉,以及诸如此类的任何情况,经被告请求,被告的名字将被注销。 这一点在关于暴力的尤里乌斯法和元老院决议中均有规定,从而允许他人重新从头控告该被告。
sed intra quod tempus, uidebimus: et utique triginta dies utiles obseruandi sunt.
但至于在多长时间内,我们将予以考察;无论如何,必须遵守三十个有效日。