[IDEM libro nono de officio proconsulis. ] §48.19.6.prSi quis forte, ne supplicio adficiatur, dicat se habere quod principi referat salutis ipsius causa, an remittendum sit ad eum, uidendum est.
[同上《论资深执政官的职责》第九卷] 如果有人为了免受惩罚,碰巧声称自己有涉及皇帝人身安全的事项需要向其呈报,是否应当将其移送给皇帝,对此必须予以考量。
et sunt plerique praesidum tam timidi, ut etiam post sententiam de eo dictam poenam sustineant nec quicquam audiant: alii omnino non patiuntur quicquam tale allegantes: nonnulli neque semper neque numquam remittunt, sed inquirunt, quid sit, quod allegare principi uelint quidque quod pro salute ipsius habeant dicere, post quae aut sustinent poenam aut non sustinent.
而大多数长官是如此胆怯,以至于即使在对其宣判之后,他们也会暂缓执行刑罚,并且不再听取任何陈述;另一些人则完全不容忍提出此类主张的人;还有一些人既非一律移送,也非一律不移送,而是调查他们究竟想向皇帝主张什么,以及他们声称有什么涉及皇帝安全的话要说,在此之后,他们要么暂缓刑罚,要么不予暂缓。
quod uidetur habere mediam rationem.
这似乎是一种折中之道。
ceterum, ut mea fert opinio, prorsus eos non debuisse, posteaquam semel damnati sunt, audiri, quidquid allegent.
然而,依我之见,一旦他们被判有罪,无论他们主张什么,都绝不应当再听取他们的陈述。
quis enim dubitat eludendae poenae causa ad haec eos decurrere magisque esse puniendos, qui tamdiu conticuerunt, quod pro salute principis habere se dicere iactant? nec enim debebant tam magnam rem tam diu reticere.
因为谁会怀疑,他们诉诸这些手段是为了逃避处罚,而且那些对自称拥有涉及皇帝安全的内容却保持了如此长时间沉默的人,应当受到更严厉的惩罚? 因为他们不应当将如此重大的事情隐瞒这么久。
§48.19.6.1Si quos comitum uel legati sui reos proconsul inuenerit, utrum punire eos debeat an successori seruare, quaeri potest.
如果资深执政官发现其随员或副官中有犯罪者,究竟应当由自己惩罚他们,还是留给继任者,这可以被提出讨论。
sed multa exstant exempla, quae non tantum officialium suorum nec sub se agentium, uerum suos quoque seruos poena adfecerunt: quod quidem faciendum est, ut exemplo deterriti minus delinquant.
但是,存在许多不仅对自己的官吏和在自己属下工作的人,而且也对自己的奴隶处以刑罚的先例;这确实应当去做,以便使人们因先例受到震慑而减少犯罪。
§48.19.6.2Nunc genera poenarum nobis enumeranda sunt, quibus praesides adficere quemque possint.
现在我们必须列举长官可以对任何人施加的刑罚种类。
et sunt poenae, quae aut uitam adimant aut seruitutem iniungant aut ciuitatem auferant aut exilium aut coercitionem corporis contineant:
这些刑罚要么剥夺生命,要么强加奴隶身份,要么剥夺公民权,要么包含流放,要么包含身体强制: