[TRYPHONINUS libro decimo disputationum. ] §48.19.39.prCicero in oratione pro Cluentio Habito scripsit Milesiam quandam mulierem, cum esset in Asia, quod ab heredibus secundis accepta pecunia partum sibi medicamentis ipsa abegisset, rei capitalis esse damnatam.
[特里丰尼努斯,《论辩录》第十卷] 西塞罗在《为克鲁恩蒂乌斯·哈比图斯辩护词》中写道,一名米利都妇女在亚洲时,因收受次顺位继承人的钱财并自行用药物堕胎,而被判处死刑。
sed et si qua uisceribus suis post diuortium, quod praegnas fuit, uim intulerit, ne iam inimico marito filium procrearet, ut temporali exilio coerceatur, ab optimis imperatoribus nostris rescriptum est.
但是,如果任何妇女在离婚后,因怀有身孕,为免给现已敌对的丈夫生育子嗣而对自己的胎内施加暴力,我们最优秀的皇帝们已颁布敕答,对此类行为应处以临时性流放。