[MARCIANUS libro secundo de iudiciis publicis. ] §48.18.9.prDiuus Pius rescripsit posse de seruis haberi quaestionem in pecuniaria causa, si aliter ueritas inueniri non possit.
[马尔基安,《论公诉》第二卷] 神圣庇护曾回复称,如果无法通过其他方式发现真相,则在财产案件中也可以对奴隶进行拷问。
quod et aliis rescriptis cauetur.
这一点在其他回复中亦有规定。
sed hoc ita est, ut non facile in re pecuniaria quaestio habeatur: sed si aliter ueritas inueniri non possit nisi per tormenta, licet habere quaestionem, ut et diuus Seuerus rescripsit.
但以此为限:在财产事务中不应轻易进行拷问;但若除了通过拷问之外无法以其他方式发现真相,则允许进行拷问,正如神圣塞维鲁亦曾回复的那样。
licet itaque et de seruis alienis haberi quaestionem, si ita res suadeat.
因此,若情况有此需要,亦允许对他人所有的奴隶进行拷问。
§48.18.9.1Ex quibus causis quaestio de seruis aduersus dominos haberi non debet, ex his causis ne quidem interrogationem ualere: et multo minus indicia seruorum contra dominos admittenda sunt.
在不应当对奴隶进行针对其主人的拷问的事由中,在这些事由中甚至连单纯的质问都不具有效力;更不用说,奴隶针对其主人的告密更是绝对不应予以接纳。
§48.18.9.2De eo, qui in insulam deportatus est, quaestio habenda non est, ut diuus Pius rescripsit.
对于被流放到岛屿上的人,如神圣庇护所回复的那样,不应进行拷问。
§48.18.9.3Sed nec de statulibero in pecuniariis causis quaestio habenda est nisi deficiente condicione.
同样,在财产案件中,除非在条件不成就的情况下,否则亦不应对附条件解放奴隶进行拷问。