[PAPINIANUS libro sexto decimo responsorum. ] §48.18.17.prExtrario quoque accusante seruos in adulterii quaestione contra dominum interrogari placuit.
[巴比尼安,《答辩录》第十六卷] 即使是由外人提出指控,已确定在通奸的审讯中,可以针对主人审问奴隶。
quod diuus Marcus ac postea maximus princeps iudicantes secuti sunt.
神君马可及此后的最高皇帝在裁判中都遵循了这一原则。
§48.18.17.1Sed et in quaestione stupri serui aduersus dominum non torquentur.
但在非法性交的审讯中,不得针对主人拷问奴隶。
§48.18.17.2De quaestione suppositi partus, uel si petat hereditatem, quem ceteri filii non esse fratrem suum contendunt, quaestio de seruis hereditariis habebitur, quia non contra dominos ceteros filios, sed pro successione domini defuncti quaeritur.
关于欺诈出生的审讯,或者如果某人请求继承财产,而其他子女争辩说他不是他们的兄弟,则应对属于遗产的奴隶进行审讯,因为审讯并非针对作为主人的其他子女,而是为了已故主人的继承权。
quod congruit ei, quod diuus Hadrianus rescripsit: cum enim in socium caedis socius postularetur, de communi seruo habendam quaestionem rescripsit, quod pro domino fore uideretur.
这与神君哈德良的回复批示相符:因为当共同所有人被指控为谋杀共犯时,他回复批示应对共有的奴隶进行审讯,因为这似乎是为了主人的利益。
§48.18.17.3De seruo in metallum damnato quaestionem contra eum, qui dominus fuit, non esse habendam respondi: nec ad rem pertinere, si ministrum se facinoris fuisse confiteatur.
我曾答复,对于被判处矿山刑的奴隶,不得针对曾是其主人的人进行审讯;即使奴隶承认自己是该罪行的帮凶,也与此无关。