[ULPIANUS libro octauo de officio proconsulis. ] §48.18.1.20In causa tributorum, in quibus esse rei publicae neruos nemini dubium est, periculi quoque ratio, quod seruo fraudis conscio capitalem poenam denuntiat, eiusdem professionem exstruat.
在税收案件中(没有人怀疑税收是国家的命脉),对于知晓欺诈行为的奴隶宣告死刑这一对危险的考量,也应当增强该同一奴隶所作申报的可信度。
§48.18.1.21Qui quaestionem habiturus est, non debet specialiter interrogare, an Lucius Titius homicidium fecerit, sed generaliter, quis id fecerit: alterum enim magis suggerentis quam requirentis uidetur.
准备进行拷问的人不应当具体地询问“卢基乌斯·蒂蒂乌斯是否犯下了杀人罪”,而应当概括地询问“谁犯下了该罪”;因为前者看起来更像是暗示者而非讯问者。
et ita diuus Traianus rescripsit.
神圣的图拉真也作出了这样的批复。
§48.18.1.22Diuus Hadrianus Calpurnio Celeriano in haec uerba rescripsit: 'Agricola Pompei Ualentis seruus de se potest interrogari.
神圣的哈德良以下述言词向卡普尔尼乌斯·策莱里亚努斯作出了批复:“蓬佩乌斯·瓦伦斯的奴隶阿格里科拉可以就其自身接受讯问。
si, dum quaestio habetur, amplius dixerit,rei fuerit indicium, non interrogationis culpa'.
如果在进行拷问时,他说了更多的话,那将是案情的暴露,而非讯问的过错。
§48.18.1.23Quaestioni fidem non semper nec tamen numquam habendam constitutionibus declaratur: etenim res est fragilis et periculosa et quae ueritatem fallat.
” 宪令中宣布,不应当总是相信拷问,但也不是绝不相信;因为这是一种脆弱且危险的事情,会歪曲事实。
nam plerique patientia siue duritia tormentorum ita tormenta contemnunt, ut exprimi eis ueritas nullo modo possit: alii tanta sunt inpatientia, ut quoduis mentiri quam pati tormenta uelint: ita fit, ut etiam uario modo fateantur, ut non tantum se, uerum etiam alios criminentur.
因为许多人凭借对拷打的忍耐力或身体的强韧而如此蔑视拷问,以至于根本无法从他们那里逼出真相;而另一些人则如此缺乏耐力,以至于他们宁愿编造任何谎言也不愿承受拷打;因此,他们甚至会以各种不同的方式供认,不仅控告自己,也控告他人。
§48.18.1.24Praeterea inimicorum quaestioni fides haberi non debet, quia facile mentiuntur.
此外,不应当相信对仇敌进行拷问所得的供词,因为他们容易撒谎。
nec tamen sub praetextu inimicitiarum detrahenda erit fides quaestionis, §48.18.1.25causaque cognita habenda fides aut non habenda.
然而,不应当以仇恨为借口而剥夺拷问的可信度,而应当在审理案情后,决定是否应当予以相信。
§48.18.1.26Cum quis latrones tradidit, quibusdam rescriptis continetur non debere fidem haberi eis in eos, qui eos tradiderunt: quibusdam uero, quae sunt pleniora, hoc cauetur, ut neque destricte non habeatur, ut in ceterorum persona solet, sed causa cognita aestimetur, habenda fides sit nec ne.
当某人交出强盗时,某些批复中指出,不应当相信这些强盗针对交出他们的人所作的控告;但在其他更详尽的批复中则规定,既不应当像对其他人那样一律不予相信,而应当在审理案情后评估是否应当予以相信。
plerique enim, dum metuunt, ne forte adprehensi eos nominent, prodere eos solent, scilicet impunitatem sibi captantes, quia non facile eis indicantibus proditores suos creditur.
因为许多人由于害怕自己一旦被捕,那些强盗可能会指认他们,便往往会先下手交出强盗,这自然是为了给自己争取免罪,因为当强盗指控交出自己的人时,通常不会被轻易相信。
sed neque passim impunitas eis per huiusmodi proditiones concedenda est, neque transmittenda allegatio dicentium idcirco se oneratos, quod eos ipsi tradidissent: neque enim inualidum argumentum haberi debet mendacii siue calumniae in se instructae.
然而,既不应当因这种告发而到处给予他们免罪,也不应当忽视那些声称自己正是因为交出了强盗才受到控告的人的申诉;因为这不应当被视为针对他们的谎言或中伤的无力证据。
§48.18.1.27Si quis ultro de maleficio fateatur, non semper ei fides habenda est: nonnumquam enim aut metu aut qua alia de causa in se confitentur.
如果有人自愿供认犯罪,不应当总是相信他;因为有时他们由于害怕或由于其他某种原因而供认对自己不利的事情。
et extat epistula diuorum fratrum ad Uoconium Saxam, qua continetur liberandum eum, qui in se fuerat confessus, cuius post damnationem de innocentia constitisset.
神圣的兄弟皇帝致沃科尼乌斯·萨克萨的书信中规定,对于供认对自己不利、但在被判罪后证实其无罪的人,应当予以释放。
cuius uerba haec sunt: 'Prudenter et egregia ratione humanitatis, Saxa carissime, Primitium seruum, qui homicidium in se confingere metu ad dominum reuertendi suspectus esset, perseuerantem falsa demonstratione damnasti quaesiturus de consciis, quos aeque habere se commentitus fuerat, ut ad certiorem ipsius de se confessionem peruenires.
其文字如下:“亲爱的萨克萨,你出于明智以及对人道的杰出考量,对奴隶普里米蒂乌斯判处了罪刑。 他因害怕回到主人身边而被怀疑自己编造了杀人案,由于他坚持虚假的供述,你为了对共犯进行拷问——他也同样捏造了共犯的存在——以便获得他自己更确凿的自白,因而判决了他。
nec frustra fuit tam prudens consilium tuum, cum in tormentis constiterit neque illos ei conscios fuisse et ipsum de se temere commentum.
你的这一明智计策并未白费,因为在拷问中已证实,那些人既不是他的共犯,他自己也是在对自己信口开河。
potes itaque decreti gratiam facere et eum per officium distrahi iubere, condicione addita, ne umquam in potestatem domini reuertatur, quem pretio recepto certum habemus libenter tali seruo cariturum'.
因此,你可以给予他判决宽免,并下令通过你的职权将其卖掉,并附加条件:绝不得再回到其主人的权力之下;我们确信,一旦主人收到了价金,定会乐于失去这样一个奴隶。
hac epistula significatur, quasi seruus damnatus, si fuisset restitutus, ad eum pertinebit, cuius fuisset, antequam damnetur.
”该书信表明,被判罪的奴隶如果被恢复(原状),似乎将属于他在被判罪前所属的人。
sed praeses prouinciae eum quem damnauit restituere non potest, cum nec pecuniariam sententiam suam reuocare possit.
然而,行省总督不能恢复他自己判罪的人,因为他甚至不能撤销自己的金钱判决。
quid igitur? principi eum scribere oportet, si quando ei, qui nocens uideatur, postea ratio innocentiae constitit.
那么该怎么办呢? 如果对那个看起来有罪的人,后来证实了其无罪的理由,总督应当向皇帝上奏。