[MODESTINUS libro duodecimo pandectarum. ] §48.17.5.prMandatis cauetur intra annum requirendorum bona obsignari, ut, si redierint et se purgauerint, integram rem suam habeant: si neque responderint neque qui se defendant habuerint, tunc post annum bona in fiscum coguntur.
[莫德斯蒂努斯,《潘德克茨(学说汇纂)》第十二卷] 训令中规定,应当在一年内将应当搜寻的人的财产予以封存,以便如果他们返回并证明自己无罪,他们可以完整地保有自己的财产;如果他们既不作答,又无人为其辩护,那么在一年之后,其财产归入国库。
§48.17.5.1Et intra annum medio tempore mouentia si qua sunt, ne aut mora deteriora fiant aut aliquo modo intereant, uenire debere pretiumque eorum in deposito esse, diui Seuerus et Antoninus sanxerunt.
神圣的塞维鲁和安东尼也规定,在这一年内的过渡期间,如果有什么动产,为了不因延误而变质或以某种方式灭失,应当予以变卖,且其价金应当予以存入保管。
§48.17.5.2Sed et diuus Traianus inter mouentia fructus quoque haberi rescripsit.
然而,神圣的图拉真也通过批复指出,果实也应当被视为动产。
§48.17.5.3Curandum est autem, ne quid ei qui profugit medio tempore a debitoribus eius soluatur, ne per hoc fuga eius instruatur.
此外,必须注意,在此期间,债务人不得向逃亡者支付任何款项,以免其逃亡因此而获得资助。