[MARCIANUS libro secundo publicorum. ] §48.17.1.prDiui Seueri et Antonini Magni rescriptum est, ne quis absens puniatur: et hoc iure utimur, ne absentes damnentur: neque enim inaudita causa quemquam damnari aequitatis ratio patitur.
[马尔奇安,《公法论》第二卷] 神圣塞维鲁和伟大的安敦尼有一份敕复,规定不得惩罚缺席者;我们也适用这项法律规则,即不谴责缺席者;因为公平的原则不允许在未听取其辩解的情况下谴责任何人。
§48.17.1.1Si autem grauius quis puniatur, puta in opus metalli uel similem poenam siue capitalem: hoc casu non est irroganda in absentem poena, sed absens requirendus adnotatus est, ut copiam sui praestet.
但是,如果某人被处以更重的处罚,例如服矿山苦役、或类似的刑罚、或死刑,在这种情况下,不应对缺席者施加刑罚,而应将该缺席者登记为需搜寻之人,以便其出庭。
§48.17.1.2Praesides autem prouinciarum circa requirendos adnotatos hoc debent facere, ut eos quos adnotauerint edictis adesse iubeant, ut possit innotescere eis quod adnotati sunt, sed et litteras ad magistratus, ubi consistunt, mittere, ut per eos possit innotescere requirendos eos esse adnotatos.
至于被登记为需搜寻之人,省督们应当这样做:通过告示命令他们登记的人出庭,以便使他们能够知悉自己已被登记;同时也应向他们居住地的政务官发送信函,以便通过这些政务官使他们能够知悉自己已被登记为需搜寻之人。
§48.17.1.3Et ex hoc annus computatur ad se purgandos.
自此时起,计算他们洗清自己罪名的这一年期限。
§48.17.1.4Sed et Papinianus libro sexto decimo responsorum scripsit requirendum adnotatum si prouinciae praesidem intra annum adierit et satis obtulerit, non esse locum mandatis, ut bona fisco uindicentur. nam et si intra annum mortuus sit, criminis causa expirat et perit et bona eius ad successores transmittuntur.
但是,帕皮尼安在《解答集》第十六卷中也写道,如果被登记为需搜寻之人自一年内找到省督并提供了担保,则不适用旨在将财产充公的训令;因为即使他在一年内死亡,刑事诉讼亦告消灭和终止,其财产将转归其继承人。