[CALLISTRATUS libro sexto de cognitionibus. ] §48.15.6.prNon statim plagiarium esse, qui furti crimine ob seruos alienos interceptos tenetur, diuus Hadrianus in haec uerba rescripsit: 'Seruos alienos qui sollicitauerit aut interceperit, crimine plagii, quod illi intenditur, teneatur nec ne, facit quaestionem: et ideo non me consuli de ea re oportet, sed quod uerissimum in re praesenti cognoscitur, sequi iudicem oportet.
[卡利斯特拉图斯,《论特别审理》第六卷]神君哈德良以如下言辞敕答道:因掠取他人奴隶而承担盗窃罪责者,并不当然立即构成略诱罪: “唆使或掠取他人奴隶之人,是否应承担指控他的略诱罪责,这产生了一个疑问;因此,我不应对此事接受咨询,而法官应当遵循在具体案件中所查明的最真实的情况。
plane autem scire debet posse aliquem furti crimine ob seruos alienos interceptos teneri nec idcirco tamen statim plagiarium esse existimari'.
然而,显然应当知晓,某人可能因掠取他人奴隶而承担盗窃罪责,但并不因此就必须立即被视为略诱犯。
§48.15.6.1Idem princeps de eadem re in haec uerba rescripsit: Apud quem unus aut alter fuerit fugitiuus inuentus, qui operas suas locauerint ut pascerentur, et utique si idem antea apud alios opus fecerint, hunc suppressorem non iure quis dixerit'.
” 同一皇帝就同一事件以如下言辞敕答道: “若在某人处发现一两个逃亡奴隶,他们为了糊口而出租自己的劳务,且尤其是若他们此前也曾在他人处劳作,则任何人都不得依法正当地将此人称为藏匿者。
§48.15.6.2Lege Fabia cauetur, ut liber, qui hominem ingenuum uel libertinum inuitum celauerit iuinctum habuerit emerit sciens dolo malo quiue in earum qua re socius erit, quique seruo alieno seruaeue persuaserit, ut a domino dominaue fugiat, uel eum eamue inuito uel insciente domino dominaue celauerit, iuinctum habuerit emerit sciens dolo malo quiue in ea re socius erit, eius poena teneatur.
” 《法比乌斯法》规定:自由人若违背其意愿,隐匿、拘禁或出于恶意明知而购买自由人或解放自由人,或者在此类事务中成为共犯;以及唆使他人的男奴或女奴逃离其主人或女主人,或者违背主人或女主人的意愿、或在他们不知情的情况下,隐匿、拘禁或出于恶意明知而购买该奴隶,或者在此事中成为共犯,则应承受该法的处罚。