[AFRICANUS libro tertio quaestionum. ] §48.10.6.prSi quis legatum sibi adscripserit, tenetur poena legis Corneliae, quamuis inutile legatum sit: nam et eum teneri constat, qui eo testamento, quod postea ruptum uel etiam quod initio non iure fieret, legatum sibi adscripserit.
[阿非利加努斯,《疑难集》第三卷] 如果有人为自己添写了遗赠,即使该遗赠是无效的,他也将承担科尔内利乌斯法的处罚:因为很显然,那些在后来被撤销的遗嘱中,或者甚至是在一开始就未依法设立的遗嘱中,为自己添写遗赠的人,也同样要承担责任。
hoc tamen tunc uerum est, cum perfectum testamentum erit.
然而,只有在遗嘱已经完成时,这才是真的。
ceterum si non signatum fuerit, magis est ut senatus consulto locus non sit, sicuti nec interdictum de tabulis testamenti exhibendis locum habet: prius enim oportet esse aliquod testamentum uel non iure factum, ut senatus consulto locus sit.
但如果遗嘱未被盖印,则更倾向于认为元老院决议没有适用的余地,正如要求出示遗嘱书板的禁令不适用一样:因为必须先存在某种遗嘱——即使是未依法设立的遗嘱——才能有元老院决议适用的余地。
nam et falsum testamentum id demum recte dicitur, quod, si adulterinum non esset, uerum tamen testamentum recte dicetur.
因为,只有在如果它不是伪造的、就会被正当地称为真正遗嘱的情况下,它才被正当地称为伪造遗嘱。
similiter igitur et non iure factum testamentum id appellatur, in quo si omnia rite facta essent, iure factum diceretur.
因此,同样地,未依法设立的遗嘱,是指如果其中一切步骤都依法进行,它就会被称为依法设立的遗嘱。
§48.10.6.1Si institutus heres exheredationem nominatim filii uel aliarum personarum adscribat, senatus consulto tenetur.
如果被指定的继承人为自己添写了对儿子或其他人的明文剥夺继承权条款,他将根据元老院决议承担责任。
§48.10.6.2Similiter et is, qui libertatem sua manu ademit serui testatoris et maxime cui a se legata uel fideicommissa data erant, senatus consulto tenetur.
同样,亲手剥夺立遗嘱人奴隶的自由的人,尤其是当该奴隶原本是被指定从该人处获得遗赠或信托遗赠时,也根据元老院决议承担责任。
§48.10.6.3Si patronus testamento liberti legatum sibi scripserit et uenia inpetrata abstinere legato iussus est, an emolumentum bonorum possessionis contra tabulas habere possit? et magis placet non posse.
如果保护人在其解放自由人的遗嘱中为自己写下了遗赠,并在获得免罚后被命令放弃该遗赠,他是否仍能获得违反遗嘱的遗产占有的利益? 更为赞同的意见是他不能。
nec tamen huic consequens est, ut et, si uxor dotem uel creditor id, quod in diem sibi deberetur, sibi adscripserit et similiter uenia impetrata abstinere se legato iubeantur, aut mulieri dotis aut creditori actio sua denegari debet, ne eorum uterque merito debito careat.
然而,这并不意味着,如果妻子为自己添写了嫁妆,或者债权人为自己添写了未到期的债权,并且同样在获得免罚后被命令放弃该遗赠,就应当驳回该妇女关于嫁妆的诉讼或债权人的诉讼,以免他们中任何一方失去其应得的债权。