[CALLISTRATUS libro tertio de cognitionibus. ] §48.10.31.prDiuus Pius Claudio rescripsit pro mensura cuiusque delicti constituendum in eos, qui apud iudices instrumenta protulerunt, quae probari non possint: aut si plus meruisse uideatur, quam ex forma iurisdictionis pati possint, ut imperatori describatur aestimaturo, quatenus coerceri debeant.
[卡利斯特拉图斯,《特别审理论》第三卷] 神君皮乌斯给克劳狄乌斯的答复中写道,对于在法官面前出示了无法证明其真实性的文书的人,应当根据其各自罪行的程度予以惩处;或者,如果其所应得的惩罚似乎超出了该司法管辖权形式下所能施加的限度,则应将案情呈报给皇帝,由其评估他们应当受到何等程度的惩罚。
sed diuus Marcus cum fratre suo pro sua humanitate hanc rem temperauit, ut, si (quod plerumque euenit) per errorem huiusmodi instrumenta proferantur, ignoscatur eis, qui tale quicquam protulerint.
然而,神君马可与其兄弟基于其仁慈,放宽了这一规定:即如果(如常发生的那样)这类文书是因错误而出示的,则对于出示此类文书的人应当予以宽恕。