[SCAEUOLA libro uicensimo secundo digestorum. ] §48.10.24.prAithales seruus, cui testamento Betiti Callinici per fideicommissum libertas et portio hereditatis relicta erat ab his, qui ex undecim portionibus heredes erant instituti, professus est indicium apud Maximillam filiam testatoris ex parte duodecima heredem scriptam: se posse probare falsum testamentum Betiti Callinici.
[斯卡埃沃拉,《学说汇纂》第二十二卷] 奴隶埃塔莱斯曾在贝提图斯·卡利尼库斯的遗嘱中,由被指定继承十一份财产的继承人们通过信托遗赠给予了自由和一部分遗产。 他向遗嘱人的女儿、被指定继承十二分之一财产的马克西米拉告发,称自己能够证明贝提图斯·卡利尼库斯的遗嘱是伪造的。
et apud magistratus interrogatus a Maximilla professus est probaturum, quemadmodum falsum sit factum testamentum.
在政务官面前接受马克西米拉的询问时,他宣称自己将证明该遗嘱是如何被伪造的。
et cum in crimen falsi subscripsisset Maximilla in scriptorem testamenti et Proculum coheredem, acta causa praefectus urbi falsum testamentum non esse pronuntiauit et Maximillae partem duodecimam a fisco cogi iussit.
当马克西米拉对遗嘱撰写人和共同继承人普罗库鲁斯提起伪造罪的正式指控后,案经审理,城市长官判决该遗嘱并非伪造,并下令将马克西米拉的十二分之一份额由国库予以没收。
quaesitum est, an Aithaleti libertas et fideicommissum post haec facta debeantur.
现问,在这些事件发生后,是否仍应向埃塔莱斯给付自由和信托遗赠。
respondit secundum ea quae proponerentur deberi.
他回答道,根据所陈述的事实,应当给付。