[PAULUS libro uicensimo secundo quaestionum. ] §48.10.14.prFilius emancipatus cum scriberet patris testamentum, iussu patris seruo communi Titii et suo legatum adscripsit: quaero quis exitus quaestionis sit.
[保罗,《疑问集》第二十二卷] 一名已自立的儿子在撰写父亲的遗嘱时,依父亲的命令,为提图斯与他自己共有的奴隶写下了一份遗赠:我问这一问题的法律后果是什么。
respondit: plures quaestiones coniunxisti.
答:你把几个问题结合在一起了。
et quidem quantum ad senatus consultum, quo prohibemur nobis uel his, quos in potestate habemus, adscribere legatum, emancipatus quoque filius eadem poena tenebitur, licet iussu patris scripserit: excusatus enim is uidetur qui in potestate est sic ut seruus, si tamen iussum ex subscriptione testatoris appareat: sic enim inueni senatum censuisse.
确实,就元老院决议(该决议禁止我们为自己或为我们处于自己权力之下的人写下遗赠)而言,即使是已自立的儿子,即使是依父亲的命令而写,也将承受同样的处罚:因为只有像奴隶一样处于权力之下的人才被视为可免责,但前提是该命令须从遗言人的签署中显现:因为我发现元老院曾作此决议。
§48.10.14.1Sequens quaestio est, an, quoniam placet id quod illicite scriptum est pro non scripto esse, quod seruo communi scribentis et alterius adscriptum est, utrum in totum pro non scripto sit an quantum ad eum tantum qui adscripsit, ceterum socio totum debeatur.
接下来的问题是,既然不合法的书写被视为“未书写”已成定论,那么为书写者与他人的共有奴隶所写下的遗赠,是整体上被视为“未书写”,还是仅就书写者的份额而言被视为“未书写”,而其余全部应归属于共有人。
et inueni Marcellum apud Iulianum adnotasse.
我发现马尔切卢斯在尤里安的著作中作了注释。
nam cum Iulianus scripsisset, si sibi et Titio scripsisset aut seruo communi, cum pro non scripto sit, facillime quaeri posse, quantum Titio et socio adquiratur ita: adicit iste Marcellus: quemadmodum socio debebitur, si quasi falsum nomen serui subducitur? quod et in praesenti quaestione obseruandum est.
因为当尤里安写道,如果有人为自己和提图斯,或为共有的奴隶写下遗赠,既然这被视为“未书写”,便极易产生一个问题:提图斯或共有人由此取得多少份额;而这位马尔切卢斯补充道:“如果奴隶的名字如同虚假一般被删除,那么共有人又怎么能享有这一份额呢? ”这在当前的案件中也应当予以遵守。
§48.10.14.2Maritus seruum dotalem manumisit et in testamento eius legatum sibi adscripsit.
丈夫解放了作为嫁妆的奴隶,并在该释放自由人的遗嘱中为自己写下了一份遗赠。
quaesitum est, quid mulier ex lege Iulia consequi possit.
有人提出疑问:妻子根据《尤里乌斯法》可以获得什么。
respondi: et patronum incidere in poenam edicti diui Claudii dicendum est et filium emancipatum, licet praeteriti possint petere possessionem bonorum.
我答道:应该说,保护人[丈夫]和已自立的儿子都会落入神圣克劳狄敕令的处罚之中,即便被遗漏的继承人可以请求占有遗产。
ergo si nihil habet patronus ex bonis liberti, non tenebitur mulieri.
因此,如果保护人从释放自由人的财产中一无所得,他将不对妻子承担责任。
an ideo teneri potest, quod adiectum est in lege 'aut dolo fecit, quo minus ad eum perueniat'? sed nihil fecit in fraudem mulieris: non enim aduersus illam hoc excogitauit.
或者,是否可以因为法律中附带了“或者以恶意行事,致使其未能归属于她”这一条款,而使其承担责任? 但他并未做出欺诈妻子的行为:因为他并非针对她而策划此事。
an ideo non denegamus huic actiones, quoniam alii restituturus est? adquin cum is, qui sibi iussu testatoris legatum adscripsit, etiam si fidei suae, similiter iubente testatore, commisisset, ut id alii restitueret, senatus iussit eum nihilo minus legato abstinere idque apud heredem remanere cum onere fideicommissi.
或者,是否因为他将要把遗赠返还给他人,我们便不对他驳回诉权? 然而,即使受遗言人命令而为自己写下遗赠的人,同样在遗言人的命令下,被托付以诚信[信托]将该物返还给他人,元老院仍命令其不得享有该遗赠,且该遗赠应保留在继承人处,并附带信托的负担。