[GAIUS libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. ] §47.9.5.prSi quis ex naufragio uel ex incendio ruinaue seruatam rem et alio loco positam subtraxerit aut rapuerit, furti scilicet aut alias ui bonorum raptorum iudicio tenetur, maxime si non intellegebat ex naufragio uel incendio ruinaue eam esse.
[盖尤斯:《行省告示评注》第二十一卷] 如果有人偷窃或掠夺了从海难、火灾或倒塌中抢救出来并安置在另一地点的财物,他当然要承担盗窃之诉或视情况承担暴力夺取财产之诉的责任,尤其是当他并不知道该财物是来自海难、火灾或倒塌时。
iacentem quoque rem ex naufragio, quae fluctibus expulsa sit, si quis abstulerit, plerique idem putant.
如果有人拿走因海难而被波浪冲上岸并闲置的财物,大多数人也持有相同的看法。
quod ita uerum est, si aliquod tempus post naufragium intercesserit: alioquin si in ipso naufragii tempore id acciderit, nihil interest, utrum ex ipso mari quisque rapiat an ex naufragiis an ex litore.
这只有在海难发生后经过了一段时间的情况下才是正确的;否则,如果是发生在海难发生的当时,那么不论每个人是从海中本身、还是从海难残骸中、亦或是从海岸上掠夺,都没有区别。
de eo quoque, quod ex rate naue expugnata raptum sit, eandem interpretationem adhibere debemus.
对于从被攻占的木筏或船只中掠夺的财物,我们也应当适用相同的解释。