[ULPIANUS libro quinquagensimo sexto ad edictum. ] §47.8.4.prPraetor ait: 'Cuius dolo malo in turba damnum quid factum esse dicetur, in eum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas fuerit, in duplum, post annum in simplum iudicium dabo'.
[乌尔比安:《告示评注》第五十六卷] 裁判官说:“在人群中,因谁的恶意而据称造成了某种损害,对该人,在首次获得就该事项提起诉讼之机会起的一年内,我将给予双倍的诉讼支持;在一年之后,则给予单倍的诉讼支持。
§47.8.4.1Hoc edictum de eo damno proponitur, quod quis in turba dedit.
” 本告示是针对某人在人群中造成的损害而提出的。
§47.8.4.2Turbam autem appellatam Labeo ait ex genere tumultus idque uerbum ex Graeco tractum ἀπὸ τοῦ θορυβεῖν.
拉贝奥说,“人群”这一名称源于“骚乱”的一种,且该词源自希腊语中的“喧闹”。
§47.8.4.3Turbam autem ex quo numero admittimus? si duo rixam commiserint, utique non accipiemus in turba id factum, quia duo turba non proprie dicentur: enimuero si plures fuerunt, decem aut quindecim homines, turba dicetur.
那么,我们认定多少人数才构成“人群”? 如果两人发生争吵,我们绝不认为这是在人群中发生的,因为两人在严格意义上不能被称为人群。 但如果人数更多,比如十个或十五个人,就会被称为人群。
quid ergo, si tres aut quattuor? turba utique non erit.
那么,如果是三个或四个呢? 那肯定不是人群。
et rectissime Labeo inter turbam et rixam multum interesse ait: namque turbam multitudinis hominum esse turbationem et coetum, rixam etiam duorum.
拉贝奥极其正确地指出,人群与争吵之间有很大区别:因为人群是多数人的骚动和聚集,而争吵甚至可以发生在两人之间。
§47.8.4.4Hoc autem edicto tenetur non solus, qui damnum in turba dedit, sed et is, qui dolo malo fecerit, ut in turba damni quid daretur, siue illo uenerit siue non fuerit praesens: dolus enim malus etiam absentis esse potest.
根据本告示,不仅在人群中造成损害的人要承担责任,而且那些心怀恶意、促使在人群中造成某种损害的人也要承担责任,无论他是来到了现场,还是未在场:因为即使是不在场的人,也可以怀有恶意。
§47.8.4.5Hoc edicto dicendum est etiam eum teneri, qui uenit et in turba fuit auctor damni dandi, si tamen et ipse inter turbam fuit, cum damnum daretur, et dolo malo fuit: nam et huius dolo malo in turba damni quid factum esse negari non potest.
根据本告示,应当说,那些来到现场并在人群中作为造成损害的煽动者的人也要承担责任,只要在损害发生时他本人确实在人群中,并且怀有恶意:因为不可否认,由于此人的恶意,在人群中也造成了某种损害。
§47.8.4.6Si quis aduentu suo turbam concitauit uel contraxit, uel clamore uel facto aliquo uel dum criminatur aliquem uel dum misericordiam prouocat: si dolo malo eius damnum datum sit, etiamsi non habuit consilium turbae cogendae, tenetur.
如果某人因其到来而煽动或聚集了人群,无论是因为呼喊或某种行为,还是在指责某人或博取同情时:如果由于他的恶意造成了损害,即使他没有聚集人群的意图,他也要承担责任。
uerum est enim dolo malo eius in turba damni quid datum: neque enim exigit praetor, ut ab ipso sit turba conuocata, sed hoc, ut dolo alicuius in turba damnum datum sit.
因为确实由于他的恶意在人群中造成了某种损害。 裁判官并不要求人群必须是由他本人召集的,而只要求由于某人的恶意在人群中造成了损害。
eritque haec differentia inter hoc edictum et superius, quod ibi de eo damno praetor loquitur, quod dolo malo hominibus coactis datum est uel raptum etiam non coactis hominibus: at hic de eo damno, quod dolo malo in turba datum est, etiamsi non ipse turbam coegit, sed ad clamorem eius uel dicta uel misericordiam turba contracta est, uel si alius contraxit uel ipse ex turba fuit.
本告示与前一告示的区别如下:在前一告示中,裁判官说的是由于聚集起来的人怀有恶意而造成的损害,或者是即使在没有聚集人群的情况下被强夺的财产;而在这里,说的是在人群中因恶意而造成的损害,即使他本人没有聚集人群,但人群是因他的呼喊、言语或博取同情而聚集起来的,或者是由其他人聚集的,或者他本人就是人群中的一员。
§47.8.4.7Idcirco illud quidem edictum propter atrocitatem facti quadrupli poenam comminatur, at hoc dupli.
因此,前一告示由于行为的恶劣性而威胁处以四倍处罚,而本告示则处以双倍。
§47.8.4.8Sed et hoc et illud intra annum tribuit experiundi facultatem: post annum in simplum competit.
但本告示和前一告示都给予在一年内提起诉讼的机会;一年之后,则按单倍价值适用。
§47.8.4.9Loquitur autem hoc edictum de damno dato et de amisso, de rapto non: sed superiori edicto ui bonorum raptorum agi poterit.
不过,本告示说的是造成的损害和失去的财产,而非被强夺的财产;但根据前一告示,可以提起强夺财产诉讼。
§47.8.4.10Amissa autem dicuntur ea, quae corrupta alicui relinquuntur, scissa forte uel fracta.
所谓的“失去的财产”,是指那些损坏后留给某人的财产,例如被撕裂或被打破的财产。
§47.8.4.11Haec autem actio in factum est et datur in duplum, quanti ea res erit: quod ad pretium uerum rei refertur.
此诉讼属于事实诉讼,并按该物价值的双倍给予,这指的是该物的真实价格。
et praesentis temporis fit aestimatio: et semper in duplum intra annum est.
评估是以当前时间为准,且在一年内始终是双倍。
§47.8.4.12Docereque actor in turba damnum esse datum debet: ceterum si alibi datum sit quam in turba, cessabit haec actio.
原告必须证明损害是在人群中造成的;否则,如果是在人群之外的其他地方造成的,则本诉讼不予适用。
§47.8.4.13Si, cum seruum meum Titius pulsaret, turba fuerit collecta isque seruus in ea turba aliquid perdiderit, cum eo qui pulsabat agere possum, quippe cum in turba dolo malo damnum datum sit: sic tamen, si, ut damnum daret, ideo coeperat caedere.
如果在提修斯殴打我的奴隶时聚集了人群,且该奴隶在人群中丢失了某物,我可以对殴打者提起诉讼,因为这确实是在人群中因恶意造成的损害。 但是,这仅适用于他为了造成损害而开始殴打的情况。
ceterum si alia causa uerberandi fuit, cessat actio.
如果是因为其他原因殴打,则不适用该诉讼。
§47.8.4.14Sed et si quis ipse turbam conuocasset, ut turba coram seruum uerberaret iniuriae faciendae causa, non damni dandi consilio, locum habet edictum.
另外,即使某人自己召集了人群,目的是在人群面前殴打奴隶以进行侮辱,而非出于造成损害的意图,本告示同样适用。
uerum est enim eum, qui per iniuriam uerberat, dolo facere et eum, qui causam praebuit damni dandi, damnum dedisse.
因为确实,进行侮辱性殴打的人是心怀恶意,而提供造成损害之原因的人即是造成了损害。
§47.8.4.15In seruum autem et in familiam praetor dat actionem.
此外,针对奴隶和家奴奴隶群,裁判官也给予诉讼支持。
§47.8.4.16Quae de heredibus ceterisque successoribus in ui bonorum raptorum actione diximus, et hic erunt repetita.
我们在强夺财产诉讼中关于继承人及其他继承者的规定,在这里也将同样适用。