Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §47.8.2.pr-47.8.2.14

关于结伙暴力抢劫与损害的告示适用要件

第 7982 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安阐述了针对召集众人实施暴力抢劫和造成损害的裁判官告示,讨论了恶意和暴力的界定、被告利用他人所召集人群时的责任关系,以及对家属(奴隶群)提起该诉讼的规则。

[ULPIANUS libro quinquagensimo sexto ad edictum. ] §47.8.2.prPraetor ait: 'Si cui dolo malo hominibus coactis damni quid factum esse dicetur siue cuius bona rapta esse dicentur, in eum, qui id fecisse dicetur, iudicium dabo.
[乌尔比安《告示注解》第五十六卷] 裁判官说:“如果据称因恶意召集众人而使某人遭受任何损害,或者据称某人的财产被强夺,我将对据称实施该行为之人提起诉讼。
item si seruus fecisse dicetur, in dominum iudicium noxale dabo'.
同样,如果据称是奴隶实施了该行为,我将对其主人提起致害之诉。
§47.8.2.1Hoc edicto contra ea, quae ui committuntur, consuluit praetor.
” 通过这一告示,裁判官对暴力实施的行为做出了规定。
nam si quis se uim passum docere possit, publico iudicio de ui potest experiri, neque debet publico iudicio priuata actione praeiudicari quidam putant: sed utilius uisum est, quamuis praeiudicium legi Iuliae de ui priuata fiat, nihilo minus tamen non esse denegandam actionem eligentibus priuatam persecutionem.
因为,如果有人能证明自己遭受了暴力,他可以通过关于暴力的公诉进行起诉,且有些人认为公诉不应当受到私诉的预先判决;但更为有益的观点是,尽管这会对关于私暴力的《朱里亚法》产生预先判定,然而,对于选择提起私诉的人,仍不应当拒绝给予该诉权。
§47.8.2.2'Dolo' autem 'malo facere' potest (quod edictum ait) non tantum is qui rapit, sed et qui praecedente consilio ad hoc ipsum homines colligit armatos, ut damnum det bonaue rapiat.
此外,(如告示所言)“出于恶意而为”,不仅指实施抢劫的人,也指那些预先共谋、正是为了给予损害或抢夺财产而召集武装人员的人。
§47.8.2.3Siue igitur ipse quis cogat homines siue ab alio coactis utitur ad rapiendum, dolo malo facere uidetur.
因此,无论是一个人自己召集人员,还是利用他人召集的人员来进行抢夺,他都被视为出于恶意而为。
§47.8.2.4Homines coactos accipere debemus ad hoc coactos, ut damnum daretur.
我们应当将“召集之众人”理解为正是为了造成损害而被召集的人。
§47.8.2.5Neque additur, quales homines: qualescumque siue liberos siue seruos.
且并未补充说明是何种人:无论是自由人还是奴隶,任何人都包括在内。
§47.8.2.6Sed et si unus homo coactus sit, adhuc dicemus homines coactos.
但是,即使仅有一人被召集,我们仍称其为“召集之众人”。
§47.8.2.7Item si proponas solum damnum dedisse, non puto deficere uerba: hoc enim, quod ait 'hominibus coactis', ut siue solus uim fecerit siue etiam hominibus coactis, sic accipere debemus etiam hominibus coactis uel armatis uel inermibus hoc edicto teneatur
同样,如果你设想某人独自造成了损害,我认为告示的字句并无不足;因为对于告示所称的“召集众人”,我们应当这样理解:无论他是独自实施了暴力,还是召集众人实施,他都应依本告示承担责任,不论这些被召集的人是武装的还是未武装的。
§47.8.2.8Doli mali mentio hic et uim in se habet.
此处的“恶意”之说本身也包含暴力。
nam qui uim facit, dolo malo fecit, non tamen qui dolo malo facit, utique et ui facit.
因为实施暴力的人必然是出于恶意而为,但出于恶意而为的人并不一定也使用暴力。
ita dolus habet in se et uim: et sine ui si quid callide admissum est, aeque continebitur.
因此,恶意在其自身中包含了暴力;即使没有暴力,如果是以狡黠的方式实施的行为,也同样被包括在内。
§47.8.2.9'Damni' praetor inquit: omnia ergo damna continet et clandestina.
裁判官说“损害的”:因此这包含了所有的损害,甚至包括秘密造成的损害。
sed non puto clandestina, sed ea, quae uiolentia permixta sunt.
但我认为不包括秘密损害,而是包含那些夹杂着暴力的损害。
etiam quis recte definiet, si quid solus admiserit quis non ui, non contineri hoc edicto, et si quid hominibus coactis, etiamsi sine ui, dummodo dolo sit admissum, ad hoc edictum spectare.
此外,如果有人正确地界定:若某人独自且非通过暴力实施了某行为,则不包含在本告示中;而如果是通过召集众人实施,即使没有暴力,只要是出于恶意,就属于本告示的调整范围。
§47.8.2.10Ceterum neque furti actio neque legis Aquiliae contributae sunt in hoc edicto, licet interdum communes sint cum hoc edicto: nam Iulianus scribit eum qui ui rapit furem esse improbiorem, et si quid damni coactis hominibus dederit, utique etiam Aquilia poterit teneri.
此外,盗窃之诉和《阿奎利亚法》之诉都没有并入本告示中,尽管有时它们与本告示相重合;因为尤里安写道,暴力抢劫之人是更为恶劣的盗窃犯,且如果他通过召集众人造成了任何损害,他当然也可以依《阿奎利亚法》承担责任。
§47.8.2.11'Uel cuius bona rapta esse dicuntur'.
“或者据称其财产被强夺”。
quod ait praetor 'bona rapta', sic accipiemus: etiam si una res ex bonis rapta sit.
裁判官所说的“财产被强夺”,我们应当这样理解:即使仅有财产中的一件物品被强夺,也包含在内。
§47.8.2.12Si quis non homines ipse coegerit, sed inter coactos ipse fuerit et quid aut rapuerit aut damni dederit, hac actione tenetur.
如果有人自己没有召集众人,但他自己就在被召集的人群中,并且抢夺了财物或造成了损害,他依本之诉承担责任。
sed utrum hoc solum contineat edictum, quod dolo malo hominibus a reo coactis damnum datum sit uel raptum, an uero quod dolo malo rei raptum uel damnum datum sit, licet ab alio homines sint coacti, quaeritur.
但是,有人提出疑问:本告示是仅包含被告因恶意召集众人而造成损害或强夺,还是也包含虽由他人召集众人,但因被告的恶意而实施了强夺或造成损害?
et melius esse dicitur etiam hoc contineri, ut omnia haec contineantur et quod ex coactis ab alio damnum datum sit, ut et is qui coegit et is qui coactus est contineri uideatur.
人们认为,最好是将后者也包含在内,从而使所有这些情况都被包括,即包含由他人召集之人所造成的损害,使得召集者和被召集者都被视为包含在内。
§47.8.2.13In hac actione intra annum utilem uerum pretium rei quadruplatur, non etiam quod interest.
在本之诉中,在可行使诉权的一年之内,财物的实际价格将被处以四倍赔偿,但不包括履行利益。
§47.8.2.14Haec actio etiam familiae nomine competit, non imposita necessitate ostendendi, qui sunt ex familia homines qui rapuerunt uel etiam damnum dederunt.
本之诉也可以家属的名义提起,且不强制要求指出究竟是家属中的哪些人实施了强夺或造成损害。
familiae autem appellatio seruos continet, hoc est eos, qui in ministerio sunt, etiamsi liberi esse proponantur uel alieni bona fide nobis seruientes.
而“家属”这一名称包含奴隶,即那些处于服务关系中的人,即使他们被设想为自由人,或者是出于善意为我们服务的他人奴隶。

词汇与语法注释

  1. §47.8.2.1neque debet publico iudicio priuata actione praeiudicari — 该句主语是不定式从句“priuata actione praeiudicari”(通过私诉做出预先判决),作为“debet”的主语。这表达了法律上的顾虑,即公诉(publicum iudicium)不应受到私诉(priuata actio)的预先判定或妨碍。
  2. §47.8.2.7solum damnum dedisse — 这是作为“proponas”宾语的对格与不定式结构(间接引语)。其中的“solum”并非副词“仅仅”,而是形容词“solus”的对格形式,用作“dedisse”的逻辑主语,意为“(他)独自造成损害”。这与后文的“siue solus uim fecerit”(无论他独自实施了暴力)相对应。
  3. §47.8.2.12et melius esse dicitur etiam hoc contineri — 这是依赖于非人称动词“dicitur”的对格与不定式(Aci)结构。其中“melius esse”是该不定式从句的谓语,而“etiam hoc contineri”充当其主语,后文“ut”引导的从句对此进行了具体展开。
  4. §47.8.2.13intra annum utilem — 意为“在可行使诉权的一年之内”。“annus utilis”是指在计算一年期限时,仅计入原告在客观上和法律上能够提起诉讼的日子,与普通的连续历年(annus continuus)相对立。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §47.8.2.pr-47.8.2.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:47.8.2.pr-47.8.2.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。