[ULPIANUS libro quinquagensimo sexto ad edictum. ] §47.8.2.15Hac actione non puto posse actorem singulorum seruorum nomine agere aduersus dominum eorum, quia sufficit dominum semel quadruplum offerre.
在本之诉中,我认为原告不能以每个具体奴隶的名义对其主人提起诉讼,因为主人只需一次性提供四倍赔偿便已足够。
§47.8.2.16Ex hac actione noxae deditio non totius familiae, sed eorum tantum uel eius, qui dolo fecisse comperietur, fieri debet.
根据本之诉,致害交付不应针对整个家属,而应仅针对那些或那个被发现出于恶意而为的人。
§47.8.2.17Haec actio uolgo ui bonorum raptorum dicitur.
这一诉讼通常被称为“暴力抢夺财产之诉”。
§47.8.2.18Hac actione is demum tenetur, qui dolum malum adhibuit.
依据本之诉,只有实施了恶意的人才承担责任。
si quis igitur suam rem rapuit, ui quidem bonorum raptorum non tenebitur, sed aliter multabitur.
因此,如果有人强夺了自己的财产,他确实不会承担暴力抢夺财产的责任,但会受到其他方式的处罚。
sed et si quis fugitiuum suum, quem bona fide aliquis possidebat, rapuit, aeque hac actione non tenebitur, quia rem suam aufert.
但是,如果有人强夺了他人出于善意占有的、属于其自己的逃亡奴隶,他同样不依本之诉承担责任,因为他带走的是自己的财产。
quid ergo, si sibi obligatam? debebit teneri.
那么,如果该物是向他出质的呢? 他应当承担责任。
§47.8.2.19Ui bonorum raptorum actio in impuberem, qui doli mali capax non est, non dabitur: nisi seruus ipsius uel familia eius admisisse proponantur, et serui et familiae nomine noxali ui bonorum raptorum actione tenetur.
对于不具有恶意能力的未成年人,不予提起暴力抢夺财产之诉:除非设想是他自己的奴隶或其家属实施了该行为,则他应以奴隶和家属的名义,承担致害的暴力抢夺财产之诉的责任。
§47.8.2.20Si publicanus pecus meum abduxerit, dum putat contra legem uectigalis aliquid a me factum: quamuis errauerit, agi tamen cum eo ui bonorum raptorum non posse Labeo ait: sane dolo caret: si tamen ideo inclusit, ne pascatur et ut fame periret, etiam utili lege Aquilia.
如果征税人驱走了我的牲畜,因为他认为我实施了某种违反税法的行为:即使他弄错了,拉贝奥也认为不能依暴力抢夺财产之诉对其提起起诉,因为他确实缺乏恶意;然而,如果他为了不让牲畜吃草并使其饿死而将其圈禁起来,则还可以依准《阿奎利亚法》提起起诉。
§47.8.2.21Si per uim abductum pecus incluserit quis, utique ui bonorum raptorum conueniri poterit.
如果有人圈禁了暴力驱走的牲畜,他当然可以依暴力抢夺财产之诉被起诉。
§47.8.2.22In hac actione non utique spectamus rem in bonis actoris esse: siue in bonis sit siue non sit, si tamen ex bonis sit, locum haec actio habebit.
在本之诉中,我们并不必然考量该物是否属于原告的财产:无论该物是否属于其财产,只要它是出自其财产,本之诉便有适用的余地。
quare siue commodata res sit siue locata siue etiam pignerata proponatur siue deposita apud me sic, ut intersit mea eam non auferri, siue bona fide a me possideatur, siue usum fructum in ea habeam uel quod aliud ius, ut intersit mea non rapi: dicendum est competere mihi hanc actionem, ut non dominium accipiamus, sed illud solum, quod ex bonis meis, hoc est ex substantia mea res ablata esse proponatur.
因此,无论该物是向我借用的、租赁的,还是出质给我的,或者是寄托在我的处所且该物不被带走符合我的利益,或者是被我善意占有,又或者我对该物享有益物权或其他某种权利,以至于该物不被强夺符合我的利益:都应当说我有权提起本之诉,从而使我们不将其理解为所有权,而仅理解为:设想该物是从我的财产中,即从我的资产中被拿走的。
§47.8.2.23Et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti mihi actio competit in re clam facta, ex hisdem causis habere me hanc actionem.
且通常应当说,因何种原因使我对秘密实施的物享有盗窃之诉,我也因同样的原因享有本之诉。
dicet aliquis: adquin ob rem depositam furti actionem non habemus.
有人会说:“然而,对于寄托物,我们并不享有盗窃之诉。
sed ideo addidi 'si intersit nostra non esse raptam': nam et furti actionem habeo, si in re deposita culpam quoque repromissi uel pretium depositionis non quasi mercedem accepi.
”但正是由于这个原因,我补充了“如果该物不被强夺符合我们的利益”;因为,如果对于寄托物我也承诺了承担过失责任,或者收受了寄托的代价(非作为雇金),我同样享有盗窃之诉。
§47.8.2.24Utilius dicendum est et si cesset actio furti ob rem depositam, esse tamen ui bonorum raptorum actionem, quia non minima differentia est inter eum qui clam facit et eum qui rapit, cum ille celet suum delictum, hic publicet et crimen etiam publicum admittat.
更为有益的观点是,即使对于寄托物不适用盗窃之诉,也依然存在暴力抢夺财产之诉,因为秘密实施行为之人与暴力强夺之人之间有着极大的区别:前者隐瞒其违法行为,而后者则将其公开,甚至犯下了公诉罪行。
si quis igitur interesse sua uel modice docebit, debet habere ui bonorum raptorum actionem.
因此,如果有人能证明该物不被强夺符合其利益(哪怕仅是微小的利益),他就应当享有暴力抢夺财产之诉。
§47.8.2.25Si fugitiuus meus quasdam res instruendi sui causa emerit eaeque raptae sint, quia in bonis meis hae sunt res, possum de his ui bonorum raptorum actione agere.
如果我的逃亡奴隶为了装备自己而购买了某些物品,且这些物品被强夺,因为这些物品属于我的财产,我可以就这些物品提起暴力抢夺财产之诉。
§47.8.2.26Rerum raptarum nomine etiam furti uel damni iniuriae uel condictione agi potest uel certe singulae res uindicari possunt.
对于被强夺的物品,也可以提起盗窃之诉、不法损害之诉或提起返还请求,或者至少可以就个别物品提起所有物返还之诉。
§47.8.2.27Haec actio heredi ceterisque successoribus dabitur.
本之诉将给予继承人及其他继承人。
aduersus heredes autem uel ceteros successores non dabitur, quia poenalis actio in eos non datur.
但它不针对继承人或其他继承人提起,因为罚金之诉不针对他们提起。
an tamen in id, quod locupletiores facti sunt, dari debeat, uideamus.
然而,让我们看一看,是否应当在其因之更为富有的限度内给予该诉讼。
et ego puto ideo praetorem non esse pollicitum in heredes in id quod ad eos peruenit, quia putauit sufficere condictionem.
而我认为,裁判官之所以未对继承人承诺在传至其手之物的限度内给予起诉,是因为他认为提起返还请求已然足够。