[ULPIANUS libro quadragensimo secundo ad Sabinum. ] §47.7.3.prUitem arboris appellatione contineri plerique ueterum existimauerunt.
[乌尔比安《萨宾评注》第四十二卷] 大多数古法学家认为,葡萄树包含在“树木”这一名称之中。
§47.7.3.1Ederae quoque et harundines arbores non male dicentur.
常春藤和芦苇也可以不无道理地被称为树木。
§47.7.3.2Idem de salicteto dicendum est.
关于柳树林也应当作同样的说明。
§47.7.3.3Sed si quis saligneas uirgas instituendi salicti causa defixerit haeque, antequam radices coegerint, succidantur aut euellantur, recte Pomponius scripsit non posse agi de arboribus succisis, cum nulla arbor proprie dicatur, quae radicem non conceperit.
但是,如果有人为了建立柳树林而插下柳条,而这些柳条在生根之前就被砍倒或拔除,蓬波尼乌斯正确地写道,不能提起关于砍伐树木的诉讼,因为严格来说,凡是未生根的,都不能被称为树木。
§47.7.3.4Quod si quis ex seminario, id est stirpitus arborem transtulerit, eam, quamuis nondum comprehenderit terram, arborem tamen uideri Pomponius libro nono decimo ad Sabinum probat.
但是,如果有人从苗圃中,也就是连根移植了一棵树,即使它还没有在土地中扎根,蓬波尼乌斯在《萨宾评注》第十九卷中仍赞同将其视为树木。
§47.7.3.5Ideo ea quoque arbor esse uidetur, cuius radices desinent uiuere.
因此,那些根部将要失去生命的植株也同样被视为树木。
§47.7.3.5aRadix autem arboris non uidetur arboris appellatione contineri, quamuis adhuc terra contineatur: quam sententiam Labeo quoque probat.
然而,树木的根部,即使仍留在土中,也不被认为包含在“树木”这一名称中:拉贝奥也赞同这一观点。
§47.7.3.6Labeo etiam eam arborem recte dici putat, quae subuersa a radicibus etiamnunc reponi potest, aut quae ita translata est, ut poni possit.
拉贝奥还认为,那些从根部被推倒但至今仍能重新栽植的,或者被如此移植以便能够栽植的,也可以合理地被称为树木。
§47.7.3.7Stirpes oleae arbores esse magis est, siue iam egerunt radices siue nondum.
橄榄树的树干更应当被视为树木,无论它们是已经生根还是尚未生根。
§47.7.3.8Omnium igitur harum arborum, quas enumerauimus, nomine agi poterit.
因此,可以以我们所列举的所有这些树木的名义提起诉讼。