[ULPIANUS libro trigensimo octauo ad edictum. ] §47.6.3.prQuotiens tantum praestat dominus, quantum praestaretur, si unus liber fecisset, cessat ceterorum nomine actio, non aduersus ipsum, uerum etiam aduersus emptorem dumtaxat, si forte quis eorum, qui simul fecerant, uenierit.
[乌尔比安《告示注解》第三十八卷] 只要所有人支付了如果是一个自由人所为则应支付的数额,以其余人名义提起的诉讼即告消灭,不仅针对所有人本人,而且,如果共同实施该行为的人中有人被卖掉,则至少针对买受人也是如此。
idemque et si fuerit manumissus.
若该奴隶已被解放,其规则亦同。
quod si prius fuerit ablatum a manumisso, tunc dabitur aduersus dominum familiae nomine: nec enim potest dici, quod a manumisso praestitum est, quasi a familia esse praestitum.
但如果首先从被解放者处征收了该数额,那么此时将以家奴的名义针对所有人提起诉讼:因为不能说,被解放者所支付的,就如同是由家奴所支付的一样。
plane si emptor praestiterit, puto denegandam in uenditorem actionem: quodammodo enim hoc a uenditore praestitum est, ad quem nonnumquam regressus est ex hac causa, maxime si furto noxaque solutum esse promisit.
显然,如果买受人已作支付,我认为应当拒绝针对出卖人提起的诉讼:因为在某种程度上,这已被出卖人支付,因为有时会基于此原因向出卖人追偿,特别是在出卖人保证[该奴隶]免于盗窃和损害的情形下。
§47.6.3.1Sed an, si legati serui nomine uel eius, qui donatus est, actum sit cum legatario uel eo, cui donatus est, agi possit etiam cum domino ceterorum, quaeritur: quod admittendum puto.
但是,如果因受遗赠的奴隶或被赠与的奴隶的名义,已针对受遗赠人或受赠人提起诉讼,是否也可以针对其余奴隶的所有人提起诉讼,对此存有疑问:我认为应当予以准许。
§47.6.3.2Huius edicti leuamentum non tantum ei, qui seruos possidens condemnatus praestitit tantum, quantum, si unus liber fecisset, datur, uerum ei quoque, qui idcirco condemnatus est, quia dolo fecerat quo minus possideret.
本告示的救济不仅给予那些占有奴隶并被判决支付了如果是一个自由人所为则应支付的数额的人,而且也给予因恶意致使自己不再占有该奴隶而因此被判决的人。