[ULPIANUS libro trigensimo octauo ad edictum. ] §47.6.1.prUtilissimum id edictum praetor proposuit, quo dominis prospiceret aduersus maleficia seruorum, uidelicet ne, cum plures furtum admittunt, euertant domini patrimonium, si omnes dedere aut pro singulis aestimationem litis offerre cogatur.
[乌尔比安《告示注解》第三十八卷] 裁判官提出了一项非常实用的告示,旨在保护主人免受其奴隶不法行为的损害,即,当数名奴隶共同实施盗窃时,如果主人被强迫要么交出所有人,要么为每名奴隶支付诉讼估价,不至于使主人的财产破产。
datur igitur arbitrium hoc edicto, ut, si quidem uelit dicere noxios seruos, possit omnes dedere, qui participauerunt furtum: enimuero si maluerit aestimationem offerre, tantum offerat, quantum, si unus liber furtum fecisset, et retineat familiam suam.
因此,该告示赋予了选择权:如果主人确实想声明这些奴隶是有罪的,他可以交出所有参与盗窃的奴隶;但如果他更愿意支付估价,则他只需支付等同于单个自由人实施该盗窃时所应支付的数额,并保留其奴隶群体。
§47.6.1.1Haec autem facultas domino tribuitur totiens, quotiens ignorante eo furtum factum est: ceterum si sciente, facultas ei non erit data: nam et suo nomine et singulorum nomine conueniri potest noxali iudicio, nec una aestimatione, quam homo liber sufferret, defungi poterit: is autem accipitur scire, qui scit et potuit prohibere: scientiam enim spectare debemus, quae habet et uoluntatem: ceterum si scit, prohibuit tamen, dicendum est usurum edicti beneficio.
此外,只有在主人不知情的情况下实施盗窃时,此项权利才会赋予主人;但如果是其知情的情况下,该权利则不予赋予。 因为他既可以因自身名义也可以因每名奴隶的名义在致害诉讼中被起诉,且不能仅通过支付单个自由人所应承受的单倍估价来免除责任。 然而,只有既知情且能够阻止的人,才被视为“知情”。 因为我们应当关注的是包含意愿的“知情”。 但是,如果他知情,却仍予以阻止,则应当认为他可以享有该告示的利益。
§47.6.1.2Si plures serui damnum culpa dederint, aequissimum est eandem facultatem domino dari.
如果数名奴隶因过失造成损害,最公平的是将同样的权利赋予主人。
§47.6.1.3Cum plures serui eiusdem rei furtum faciunt et unius nomine cum domino lis contestata sit, tamdiu aliorum nomine actio sustineri debebit, quamdiu priore iudicio potest actor consequi, quantum consequeretur, si liber id furtum fecisset,
当数名奴隶对同一物实施盗窃,且已就其中一名奴隶的名义与主人进行了争点整理时,只要原告在先前的诉讼中能够获得等同于自由人实施该盗窃时所能获得的数额,就应当中止以其他奴隶名义提起的诉讼。