[ULPIANUS libro trigensimo octauo ad edictum. ] §47.5.1.prIn eos, qui naues cauponas stabula exercebunt, si quid a quoquo eorum quosue ibi habebunt furtum factum esse dicetur, iudicium datur, siue furtum ope consilio exercitoris factum sit, siue eorum cuius, qui in ea naui nauigandi causa esset.
[乌尔比安《告示注解》第三十八卷] 针对经营船舶、酒馆或马厩的人,如果有人声称他们中的任何人或他们安置在彼处的任何雇员犯有盗窃罪,则可以提起诉讼,不论该盗窃是由于经营者的协助或策划而实施的,还是由于为了航行目的而留在该船上的任何雇员所实施的。
§47.5.1.1Nauigandi autem causa accipere debemus eos, qui adhibentur, ut nauis nauiget, hoc est nautas.
此外,所谓“为了航行之目的”,我们应当理解为那些为了使船舶航行而被雇用的人,即船员。
§47.5.1.2Et est in duplum actio.
且此项诉讼是双倍赔偿诉讼。
§47.5.1.3Cum enim in caupona uel in naui res perit, ex edicto praetoris obligatur exercitor nauis uel caupo ita, ut in potestate sit eius, cui res subrepta sit, utrum mallet cum exercitore honorario iure an cum fure iure ciuili experiri.
因为当财产在酒馆或船舶中灭失时,根据裁判官告示,船舶经营者或酒馆老板承担责任,以至于被盗财产的所有人有权选择:他是更愿意根据大法官法起诉经营者,还是根据市民法起诉窃贼。
§47.5.1.4Quod si receperit saluum fore caupo uel nauta, furti actionem non dominus rei subreptae, sed ipse habet, quia recipiendo periculum custodiae subit.
但如果酒馆老板或船员已经承诺财产将安全无恙,那么提起盗窃诉讼的权利不属于被盗财产的所有人,而属于他自己,因为通过该项承诺,他承担了保管的风险。
§47.5.1.5Serui uero sui nomine exercitor noxae dedendo se liberat.
然而,若因自己奴隶的行为,经营者可以通过交出致害人而免除责任。
cur ergo non exercitor condemnetur, qui seruum tam malum in naue admisit? et cur liberi quidem hominis nomine tenetur in solidum, serui uero non tenetur? nisi forte idcirco, quod liberum quidem hominem adhibens statuere debuit de eo, qualis esset, in seruo uero suo ignoscendum sit ei quasi in domestico malo, si noxae dedere paratus sit.
那么,为什么容许如此恶劣的奴隶上船的经营者不被判处承担责任呢? 又为什么他对于自由人的行为承担全部责任,而对于奴隶的行为却不承担呢? 这难道不是因为,雇用自由人的人应当对其人品做出判断,而对于自己的奴隶,如果他准备好交出致害人,则应当原谅他,视其为一种家庭内部的祸害吗?
si autem alienum adhibuit seruum, quasi in libero tenebitur.
但是,如果他雇用的是他人的奴隶,他将像对待自由人一样承担责任。
§47.5.1.6Caupo praestat factum eorum, qui in ea caupona eius cauponae exercendae causa ibi sunt, item eorum, qui habitandi causa ibi sunt: uiatorum autem factum non praestat.
酒馆老板对为了经营该酒馆而在彼处的人的行为承担责任,同样也对为了居住而在彼处的人的行为承担责任;但是,他不对旅行者的行为承担责任。
namque uiatorem sibi eligere caupo uel stabularius non uidetur nec repellere potest iter agentes: inhabitatores uero perpetuos ipse quodammodo elegit, qui non reiecit, quorum factum oportet eum praestare.
因为酒馆老板或马厩主人并不被认为是在为自己挑选旅行者,他也不能拒绝行路之人;然而,对于长住居民,既然他没有拒绝他们,就在某种程度上可以说是他自己挑选了他们,因此他应当对他们的行为承担责任。
in naui quoque uectorum factum non praestatur.
在船舶上,同样不对客运乘客的行为承担责任。