[ULPIANUS libro trigensimo octauo ad edictum. ] §47.4.1.8'Ante aditam hereditatem' sic accipere debemus 'antequam uel ab uno adeatur hereditas': nam ubi uel unus adit, competit libertas.
[乌尔比安《告示注解》第三十八卷] “在承认继承之前”这一表述,我们应当理解为“在甚至仅由一人承认继承之前”;因为即使只有一人承认,自由也即生效。
§47.4.1.9Si pupillus heres institutus sit et a substituto eius libertas data medioque tempore quaedam admittantur: si quidem uivo pupillo quid fuerit factum, locum non esse huic actioni: sin uero post mortem, antequam quis pupillo succederet, actionem istam locum habere.
如果未成年人被指定为继承人,且由其替补继承人给予了(奴隶)自由,而在中间期间犯下了某些过错:如果是在该未成年人尚存活时实施了某种行为,则此诉讼无适用余地;但如果是在其死后、在任何人继承该未成年人之前,则这一诉讼有适用余地。
§47.4.1.10Haec actio locum habet non tantum in rebus, quae in bonis fuerunt testatoris, sed et si heredis interfuit dolum malum admissum non esse, quo minus ad se perueniret.
这一诉讼不仅适用于曾属于遗嘱人财产之内的事务,而且如果继承人对于不发生阻止该物到达其手中的恶意行为享有利益,也同样适用。
et ideo Scaeuola plenius tractat et si eam rem subripuisset seruus, quam defunctus pignori acceperat, hanc actionem honorariam locum habere: plenius enim causam bonorum hic accipimus pro utilitate.
因此,斯凯沃拉更广泛地论述道,即使奴隶偷走了死者作为质物接受的物品,这一荣誉法上的诉讼也适用;因为为了实用起见,我们在此更宽泛地理解“财产”的范围。
nam si in locum deficientis furti actionis propter seruitutem hanc actionem substituit praetor, uerisimile est in omnibus causis eum, in quibus furti agi potuit, substituisse.
因为如果裁判官因奴隶身份而缺乏盗窃诉讼,从而以这一诉讼取而代之,那么在所有本可提起盗窃诉讼的情况下,他都很可能以此诉讼予以代之。
et in summa probatur hanc actionem et in rebus pigneratis et in rebus alienis bona fide possessis locum habere: idem et de re commodata testatori.
总之,这一诉讼被证明既适用于质押物,也适用于善意占有的他人之物;对于借用给遗嘱人的物品,结论也是相同的。
§47.4.1.11Item si fructus post mortem testatoris perceptos hic seruus, qui libertatem prospicit, contrectauerit, locus erit huic actioni: sed et si partus uel fetus post mortem adgnatos, tantundem erit dicendum.
同样,如果这个预见自己获得自由的奴隶触碰了在遗嘱人死后收取的孳息,则将有此诉讼的适用余地;但对于死后出生的奴隶幼仔或牲畜幼仔,也应当作同样的认定。
§47.4.1.12Praeterea si impubes post mortem patris quaesierit rei dominium eaque, antequam impuberis hereditas adeatur, subripiatur, locum habere istam actionem dicendum est.
此外,如果未成年人在父亲死后取得了一物的所有权,而在该未成年人的遗产被承认之前,该物被盗,则应当说此诉讼适用。
§47.4.1.13Sed et in omnibus, quae interfuit heredis non esse auersa, locum habet haec actio.
而且,在一切继承人对于不被侵占享有利益的事务中,这一诉讼也适用。
§47.4.1.14Non tantum autem ad sola furta ista actio pertinet, sed etiam ad omnia damna, quaecumque hereditati seruus dedit.
这一诉讼不仅涉及单一的盗窃,也适用于奴隶给遗产造成的任何及所有损害。
§47.4.1.15Scaeuola ait possessionis furtum fieri: denique si nullus sit possessor, furtum negat fieri: idcirco autem hereditati furtum non fieri, quia possessionem hereditas non habet, quae facti est et animi.
斯凯沃拉说,盗窃是对占有的侵害;因此,如果没有占有者,他否认会发生盗窃。 正因如此,对遗产不能发生盗窃,因为遗产不具有占有,而占有是事实与意图的结合。
sed nec heredis est possessio, antequam possideat, quia hereditas in eum id tantum transfundit, quod est hereditatis, non autem fuit possessio hereditatis.
但在继承人实际占有之前,占有也不属于继承人,因为遗产转让给他的只是属于遗产的东西,而占有并不属于遗产。
§47.4.1.16Illud uerum est, si potest alias heres ad suum peruenire, non esse honorariam hanc actionem tribuendam, cum in id quod intersit condemnatio fiat.
确实,如果继承人可以通过其他途径获得属于自己的东西,就不应当授予这一荣誉法上的诉讼,因为判决赔偿是针对其利益额作出的。
§47.4.1.17Praeter hanc actionem esse et uindicationem rei constat, cum haec actio ad similitudinem furti competat.
显然,除了这一诉讼之外,还存在物的返还请求诉讼,因为这一诉讼是比照盗窃诉讼而准予提起的。
§47.4.1.18Item heredi ceterisque successoribus competere istam actionem dicendum est.
同样,应当说这一诉讼可由继承人及其他继承人(承继人)提起。
§47.4.1.19Si plures serui libertatem acceperunt et dolo malo quid admiserint, singuli conuenientur in solidum, hoc est in duplum.
如果有数个奴隶获得自由并因恶意犯下某种过错,他们每个人都将就全部金额(即双倍金额)被起诉。
et cum ex delicto conueniantur, exemplo furti nullus eorum liberatur, etsi unus conuentus praestiterit.
由于他们是基于私犯被起诉,比照盗窃的先例,即使其中一个被起诉者已经支付了赔偿,他们中也没有人会因此免责。