[MARCIANUS libro tertio institutionum.
[马尔奇安著,《法学阶梯》第三卷。
] §47.22.1.prMandatis principalibus praecipitur praesidibus prouinciarum, ne patiantur esse collegia sodalicia neue milites collegia in castris habeant.
] 在皇帝的训令中,属州总督们被命令不得允许社交结社存在,也不得允许士兵在营房中拥有结社。
sed permittitur tenuioribus stipem menstruam conferre, dum tamen semel in mense coeant, ne sub praetextu huiusmodi illicitum collegium coeat.
但允许贫困者交纳月度会费,然而条件是他们每月仅能集会一次,以免非法结社以此种借口聚集。
quod non tantum in urbe, sed et in Italia et in prouinciis locum habere diuus quoque Seuerus rescripsit.
神圣塞维鲁也曾作复奏,此规定不仅在罗马城内,而且在意大利和各属州均同样适用。
§47.22.1.1Sed religionis causa coire non prohibentur, dum tamen per hoc non fiat contra senatus consultum, quo illicita collegia arcentur.
但人们不被禁止因宗教原因而集会,然而条件是不得以此违反禁止非法结社的元老院决议。
§47.22.1.2Non licet autem amplius quam unum collegium licitum habere, ut est constitutum et a diuis fratribus: et si quis in duobus fuerit, rescriptum est eligere eum oportere, in quo magis esse uelit, accepturum ex eo collegio, a quo recedit, id quod ei competit ex ratione, quae communis fuit.
然而,任何人不得加入一个以上的合法结社,正如神圣兄弟皇帝们所规定的那样。 若有人加入了两个结社,复奏规定他应当选择自己更愿意留下的那一个,并从他所退出的那个结社中,获取从原共有财产账目中他所应得的份额。